Lingua Viva 1

Versioni dal libro Lingua Viva 1.

Mario interpreta il volere divino

Prognostica saepe deorum propositum viris indicabant. Caio autem Mario indicium divinum certe commodum fuit: tum Marius hostis publicus iudicabatur et in villam Fanniae Minturnis captivus deducebatur. Animadvertit enim asellum qui pabulum neglegebat et ad aquam procurrebat. Marius aselli spectaculum deorum providentiam de vita sua iudicabat et virorum feminarumque frequentia ad pelagus perducebatur. Protinus Caietae naviculam […]

Bacco

Bacchus vini et vindemiae deus est et ab antiquis Italicis populis Liber appellatur: nam vinum animos curis liberat. Bacchi cerimoniae semper iucundae sunt, sed etiam effrenatae: nota enim sunt orgia bacchica. Itaque multi Bacchum spernunt neque deum magnis sacrificis honorant; tum deus contra stultos superbosque inimicos bella gerit et adversarios saevis poenis punit. Etiam ab […]

Diomede

Antiquis temporibus bellica virtus et prudentia Diomedis ab Homero summis laudibus in carminibus celebrabantur et iure quidem; nam strenuus et rapidus in bello Troiano fuit: non solum consilium et prudentiam saepe ostendit, sed etiam magnam calliditatis vim. Cum Ulixe in Troianorum litus pervenit, arcem penetravit et ab eo Palladis antiquum simulacrum ligneum, urbis praesidium, raptus […]

Ritratto dell'imperatore Costantino

In Costantino animi corporisque virtutes clarissimae fuerunt. Militaris gloriae adpetentissimus, saepius fortuna in bellis valde prospera fuit. Civilibus artibus et studiis liberalibus maxime deditus est et iis virtutibus quam superiores imperatores insignior fuit; adfectator iusti amoris, quem ab omnibus sibi et liberalitate et docilitate quaesivit, in perpaucos amicos dubius, in reliquos egregius fuit, atque eos […]

La città dei sette colli

Antiquitus Roma caput mundi erat, caput urbis autem Capitolium, cui duo erant, et adhuc sunt, cacumina: in priore exstructum erat templum Iovis, in altero Iunonis. Ad Iovis aedem novi consules et magistratus, duces victores exercituum pompa triumphali ascendebant et in ara ante templum sacrificia saepe celebrabantur. Ibi Horatii poetae carmen saeculare pueri virginesque cecinerunt almumque […]

L'esempio degli eroi della patria

Multi homines Graeci inique a suis civibus damnati atque expulsi sunt, tamen, quia bene meruerunt de suis civitatibus, hodie magna gloria sunt non in Graecia solum, sed etiam apud nos atque in ceteris terris. Eorum calamitates adhuc memoremus, tyrannos autem spernatis qui sua dominationae eos oppresserant. Inter Carthaginienses clarus fuit Hannibal consilio, virtute, rebus gestis, […]

Il cartaginese Amilcare stronca la ribellione dei mercenari

Hamilcar ut Carthaginem venit, rem publicam in gravi discrimine invenit. Namque diuturnitate externi belli tantum exarsit intestinum bellum, ut numquam in pari periculo fuerit Carthago nisi cum deleta est. Primo mercennarii milites, quibus Carthaginienses usi erant adversus Romanos, desciverunt, quorum numerus erat viginti milium. Hi totam abalienaverunt Africam, ipsam Carthaginem oppugnaverunt. Quibus malis adeo sunt […]

Promesse e inganni

Archelaus, Temeni filius, qui a nobili Herculis stirpe prognatus erat, postquam exul a fratribus e civitate sua eiectus erat, in Macedoniam ad regem Cisseum venit, qui, cum a finitimis oppugnaretur, Archelao regnum et filiam in coniugium dare pollicitus est ut ille ab hoste tutaretur. Archelaus, cum bello hostes persecutus esset, uno proelio fugavit et a […]

Poeti romani dell'età arcaica

Prisci Romanorum poetae agrorum familiarumque vitam, patriae gloriam et deum potentiam canebat itaque mira scripta efficiebant. Romanorum poeta primus est Livius Andronicus: Livii opera a Romanis Homeri, clari Graeci poetae, libri legebantur Graecorumque sapientia accipiebatur. Postea Cnaeus Naevius Romanorum victorias contra Poenos in primo bello Punico in libris suis narrabat. Deinde Titus Maccius Plautus, poeta […]

Nettuno

Inter antiquos deos Neptunus aquarum imperium habebat. Non solum Oceani, sed etiam fluviorum et rivorum patronus erat. Neptunus in Oceano vivebat in splendido palatio, ubi sedebat in aureo solio et dextra fuscinam tenebat, imperii signum. Neptunus Oceani aquas carro peragrabat; divinus carrus trahebatur ab equis marinis. Neptunus infestas procellas movebat aut sedabat; novae insulae inter […]

La costa adriatica

Italia ab Alpibus incipit atque inter Hadriaticum et Tyrrhenum excurrit. Romanorum temporibus sinistram partem Carnii et Veneti occupaverunt et nunc hodie colunt; postea fuerunt Italici populi, Picentes, Frentani, Dauni, Apuli, Calabri, Sallentini. Ad dextram erant sub Alpibus Ligures, sub Appennino Etruria; postea Latium, Volsci, Campania et super Lucaniam Brutii. Padus flumen late occupat Hadriatici litora […]

Ricordi di scuola

Ego puer rogavi te Deum, auxilium et refugium meum, et benignitatem tuam: nam ob id flebam, quia in schola saepe vapulabar et plagae meae ridebantur a maioribus hominibus et etiam a parentibus meis: ii enim certe mihi nullum malum optabant, sed verbena magistrorum meorum mihi magnum tunc et grave malum fuerunt. Illae plagae discipulos semper […]

Fuga dal caos della metropoli

Tristis sum digressu Umbricii veteris amici, eum tamen laudo quod suam sedem figere vacuis Cumis destinavit: itaque ille unum civem donabit Sibyllae. Ianua Baiarum Cumae sunt et gratum litus amoeni secessus. Ego vel Prochytam praepono Suburae. Nullus locus enim est miserior vel deterior nostra Roma, ubi vivimus cum incendiorum metu, lapsus tectorum adsidui ac cum […]

Strategia di Cesare per il controllo della Gallia

Itaque Caesar T. Labienum legatum in Treveros, qui proximi flumini Rheno sunt, cum equitatu mittit. Illi mandat ut ad Remos reliquosque Belgas perveniat atque in officio contineat Germanosque, qui per vim navibus flumen transire conentur, prohibeat. P. Crassum cum cohortibus legionariis duodecim et magno numero equitatus in Aquitaniam mittit, ne ex his nationibus auxilia in […]

L'attacco a Catilina

Recognosce mecum tandem noctem illam hesternam; dico te hesterna nocte venisse inter Falcarios – non agam obscure – in M. Laecae domum; convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios. Num negare audes? Quid taces? Convincam, si negas. Video enim esse hic in senatu eos, qui tecum una fuerunt. O di immortales! Ubinam gentium sumus? In […]

Vittoria del console Marcello sui Galli

Marcellus consul Boiorum fines ingressus est. Cum milites, itinere totius diei fatigati, castra in tumulo ponerent, Corolamus, regulus Boiorum, cum magna manu Romanos adortus est et circiter tria milia hominum occidit. Castra tamen ab Romanis impigre permunita retentaque sunt, cum hostes, prospera pugna superbi, ea nequiquam oppugnavissent. Inde Boi in castella sua vicosque passim dilapsi […]

Teseo e il Minotauro

Etiam hodie de Minotauro historia narratur, sed dura et ingrata nobis est semperque erit. In Creta Minotaurus, foedum portentum, in labyrintho claudebatur; quotannis pueri puellaeque ex Graeciae oppidis ad Minotaurum mittebantur et ut miserae hostiae fera violentia mactabantur. Sed olim Theseus ad Cretam venit et ab Ariadna, Minois filia, amatur; Ariadna patriam suam prodit et […]

La vita in campagna

Vita rustica saepe dura est semperque erit, sed sedulus agricola animum laetum serenumque habet. Romani agricolae seduli curvo aratro semper agros scindebant et arabant, aridas glebas volvebant aut pirorum et malorum altarum ramos recidebant, matura poma cum filiis colligebant. Apud rivum, ubi ripae teneris herbis teguntur, agricola fessus somno indulget; sub populi umbra eius filius […]

Cassandra profetizza la caduta di Troia

Cassandra, Priami Troianorum regis filia, Apollinis sacerdos, numinis dono, futurum praesentiebat. Magnum igitur bellum inter Troianos et Graecos exarserat, cum Cassandra patriae estremam ruinam atque cladem suis civibus praenuntiavit, at frustra; Troiani enim Cassandrae verbis non crediderunt et tunc quoque, in extremo discrimine, futuram victoriam cupiebant. Post multos annos Graeci civitatem ceperunt, at non armis, […]

Studi del giovane Nerone

Liberales disciplinas omnes fere puer Nero attigit. Sed philosophiam non didicit, nam eius mater contraria erat quia eam disciplinam futuro imperatori non idoneam putabat. Cognitionem veterum oratorum ei Seneca praeceptor interdixit, quia diutius in admiratione sui puerum detinere volevat. Itaque Nero, ad poeticam pronus, carmina libenter ac facillime composuit. Venerunt in manus meas pugillares libellique […]

Richiedi informazioni