Accordi segreti - Studentville

Accordi segreti

Cum Boccho Numida quidam, Aspar nomine, multum et familiariter agebat, praemissus ab Iugurtha, postquam Sullam accitum audierat, orator et subdole speculatum Bocchi consilia. Praeterea Dabar, Mauro ob ingenii multa bona carus acceptus que. Quem Bocchus, fidum esse Romanis multis ante tempestatibus expertus, ilico ad Sullam nuntiatum mittit paratum esse facere quae populus Romanus vellet: colloquio diem, locum, tempus ipse deligeret, neu Iugurthae legatum pertimescêret; consulto sese omnia cum illo integra habere, quo res communes licentius gereretur: nam ab insidiis eius aliter caveri nequivisse. Igitur Sulla respondit se pauca coram Aspare locuturum, cetera occulte, nullo aut quam paucissimis praesentibus. Simul edocet quae sibi responderentur. Postquam, sicuti voluerat, congressi (sunt), dicit se missum a consule venisse quaesitum ab eo pacem an bellum agitaturus foret (= esset). Tum rex, ut praeceptum fuerat, post diem decimum redire iubet, ac nihil etiam nunc decrevisse, sed illo die responsurum. Deinde ambo in sua castra digressi (sunt). Sed ubi plerumque noctis processit, Sulla a Boccho occulte accersitur.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti