Maiorum Lingua C
Accordi segreti
Cum Boccho Numida quidam, Aspar nomine, multum et familiariter agebat, praemissus ab Iugurtha, postquam Sullam accitum audierat, orator et subdole speculatum Bocchi consilia. Praeterea Dabar, Mauro ob ingenii multa bona carus acceptus que. Quem Bocchus, fidum esse Romanis multis ante tempestatibus expertus, ilico ad Sullam nuntiatum mittit paratum esse facere quae populus Romanus vellet: colloquio […]
Botta e risposta tra Cesare e Divicone
Caesar ut reliquas copias Helvetiorum consequi posset, pontem in Arari faciendum curat atque ita exercitum traducit. Helvetii repentino eius adventu commoti, cum id quod ipsi diebus XX aegerrime confecerant ut flumen transirent, illum uno die fecis se intellegerent, legatos ad eum mittunt. Cuius legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat. Is ita […]
Cesare e i Bellovaci
Bellovaci, interfecto Correo, amisso equitatu et fortissimis peditibus, cum adventare Romanos existimarent, concilio repente convocato, conclamant legati obsidesque ad Caesarem mittantur. Hoc omnibus probato consilio, mittunt ad Caesarem legatos petuntque ut ea poena sit contentus hostium, quam si sine dimicatione inferre integris posset, pro sua clementia atque humanitate numquam profecto esset illaturus. Adflictas opes equestri […]
Lultimo inascoltato servizio di Alcibiade alla patria
Neque tamen Alcibiades a caritate patriae potuit recedere. Nam cum apud Aegos flumen Philocles, praetor Atheniensium, classem constituisset suam neque longe abesset Lysander, praetor Lacedaemoniorum, Alcibiades ad exercitum Atheniensium venit ibique praesente vulgo agere coepit: si vellent, se coacturum Lysandrum dimicare aut pacem petere; Lacedaemonios nolle classe confligere quod pedestribus copiis plus quam navibus valerent; […]
Ciò che veramente serve a difenderci dalle avversità della vita
Aristippus, philosophus Socraticus, cum naufragio eiectus ad Rhodiensium litus animadvertisset geometrica schemata descripta, exclamavisse ad comites dicitur: «Bene speremus! Hominum enim vestigia video». Statimque in oppidum Rhodum contendit et ad gymnasium devenit ibique de philosophia disputans muneribus est donatus, ut non tantum se ornaret sed etiam eis, qui una fuerunt, et vestitum et cetera quae […]
I Britanni attaccano laccampamento romano
Perturbatis nostris novitate pugnae, tempore opportunissimo Caesar auxilium tulit. Namque eius adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto, ad lacessendum hostem et committendum proelium alienum esse tempus arbitratus, in castra legiones reduxit. Secutae sunt continuos dies complures tempestates, quae et nostros in castris continërent et hostem a pugna prohiberent. Interim barbari nuntios […]
Unastuzia di Annibale
Hannibal, Antiocho fugato, verens ne Romanis dederetur, quod sine dubio accidisset, si sui fecisset potestatem, Cretam ad Gortynios venit ut ibi, quo se conferret, consideraret. Vidit autem, vir omnium callidissimus, magno se fore periculo, nisi quid providisset, propter avaritiam Cretensium: magnam enim secum pecuniam portabat, de qua sciebat exisse famam. Itaque capit tale consilium. Amphoras […]
Linteresse pubblico deve prevalere su quello privato
Cum in hac difficultate rerum consilium haereret, tum Laevinus consul: «Sicut honore – inquit – praestant magistratus senatui, senatus populo, ita ad subeunda omnia, quae dura atque aspera sunt, senatores duces debent esse. Si ius, quod iniungere inferiori velis, id prius in te ac tuos ipse statueris, facilius omnes oboedientes habeas. Nec impensa gravis est, […]
Il dolore incomincia a vincere il timore
Cicero Attico s. d. Accepi aliquot epistulas tuas, ex quibus intellexi quam suspenso animo et sollicito scire averes quid esset Romae novi. Tenemur undique neque iam, quominus serviamus, recusamus, sed mortem et eiectionem quasi mala maiora timemus, quae multo sunt minora. Atque hic status, qui una voce omnium gemitur, neque facto neque verbo cuius quam […]
Temistocle guida la flotta greca contro i Persiani
Missi sunt delecti milites cum Leonida, Lacedaemoniorum rege, qui Thermopylas occuparent, longiusque barbaros progredi non paterentur. Hi vim hostium non sustinuerunt, eoque loco omnes interierunt. At classis communis Graeciae trecentarum navium, in qua ducentae erant Atheniensium, primum apud Artemisium, inter Euboeam continentemque terram, cum classariis regiis conflixit; angustias enim Themisto cles quaerebat, ne multitudine circumiretur. […]
Ho scritto per giovare a molti
Cum saepe mecum ageres ut de amicitia scriberem aliquid, digna mihi res cum omnium cognitione, tum nostra familiaritate visa est. Itaque feci non invitus, ut prodessem multis rogatu tuo. Sed, ut in Catone Maiore, qui est scriptus ad te de senectute, Catonem induxi senem disputantem, quia nulla videbatur aptior persona, quae de illa aetate loqueretur, […]
Odio di Amilcare contro Roma
Hamilcar non solum hostes a muris Carthaginis removit, sed etiam adeo eos compulit ut, locorum angustiis clausi, plures fame quam ferro interirent. Rebus his peractis, fidenti animo atque infesto Romanis, quo facilius causam bellandi reperiret, effecit ut imperator cum exercitu in Hispaniam mitteretur, eoque secum duxit filium Hannibalem annorum novem. Hamilcar, posteaquam mare transiit in […]
Costanza delloratore Demostene
Orator imitetur illum, cui sine dubio summa vis dicendi conceditur, Atheniensem Demosthenem, in quo tantum studium fuisse tantusque labor dicitur, ut impedimenta naturae diligentia industriaque superaret; cumque ita balbus esset ut eius ipsius artis, cui studeret, primam litteram non posset dicere, tam perfecit meditando, ut nemo planius esse locutus putaretur. Deinde cum spiritus eius esset […]
Attacco al campo dei Tarusati
Crassus, prima luce productis omnibus copiis, duplici acie instituta, auxiliis in mediam aciem coniectis, quid hostes consilii caperent, exspectabat. Illi, etsi propter multitudinem et veterem belli gloriam paucitatemque nostrorum se tuto dimicaturos (esse) existimabant, tamen tutius esse arbitrabantur, obsessis viis, commeatu intercluso, sine vulnere victoria potiri. Hoc consilio probato, hostes, productis Romanorum copiis, sese castris […]
Saggezza di Quinto Metello
Quinti Metelli gravis atque etiam alta in senatu fuit sententia. Qui, devicta Carthagine, se nescire illa victoria bonine plus an mali rei publicae attulisset, asseveravit, quoniam, ut pacem restituendo profuisset, ita Hannibalem ex Italia submovendo nonnihil nocuisset. Confirmavit enim eius in Italiam transitu dormientem iam populi Romani virtutem excitatam (esse); nunc autem metuendum esse ne […]
Annibale conquista la città di Nocera
Sub adventum praetoris Romani Poenus Hannibal agro Nolano excessit et ad mare proxime Neapolim descendit, cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus navibus ex Africa tutior esset. Ceterum postquam Neapolim a praefecto Romano teneri accepit – Marcus Iunius Silanus erat, ab ipsis Neapoletanis accitus – Neapoli quoque sicut Nola omissa, petit Nuceriam. Eam cum aliquando circumsedisset, […]
Un episodio della guerra contro i Soziati
Eodem fere tempore Publius Crassus, cum in Aquitaniam pervenisset, quae tertia pars Galliae est aestimanda, cum intellegeret in iis locis sibi bellum gerendum (esse) ubi paucis ante annis L. Valerius Praeconinus legatus, amisso exercitu, interfectus esset, non mediocrem sibi diligentiam adhibendam (esse) intellegebat. Itaque, re frumentaria provisa, auxiliis equitatuque comparato, in Sotiatium fines exercitum introduxit. […]
Pubbliche parole di conforto per i parenti dei caduti per la patria
Quoniam, patres conscripti, gloriae munus optimis et fortissimis civibus monumenti honore persolvitur, consolemur eorum proximos, quibus optima est haec quidem consolatio: parentibus, quod tanta rei publicae praesidia genuerunt, liberis, quod habebunt domestica exempla virtutis, coniugibus, quod carebunt eis viris quos laudare quam lugere praestabit. Atque utînam his omnibus abstergere fletum sententiis nostris consultisque possemus vel […]
Consigli per la scelta degli amici
Nihil aeque oblectaerit animum quam amicitia fidelis et dulcis. Amicos scilicet vacuos quantum fieri poterit a cupiditatibus eligemus: serpunt enim vitia et in proximum quemque transiliunt et in contactu nocent. Nec hoc praeceperim tibi, ut neminem nisi sapientem sequaris aut attrâhas: ubi enim istum invenies quem tot saeculis quaerimus? Pro optimo est minime malus. Nunc […]
Sei stato giovane anche tu!
C. Plinius Iuniori suo s. Castigabat quidam filium suum, quod sumptuosius equos et canes emerat. Huic ego, iuvene digresso: «Heus tu, cum adulescens eras, numquamne fecisti quod a patre tuo corripi posset? Fecisti an non? Non interdum facis quod filius tuus, si repente pater ille fiat, tu filius (fias), pari gravitate reprehendat?2Nonne omnes homines aliquo […]