Actio Prima, 11 - Studentville

Actio Prima, 11

Nunc ego iudices iam vos consulo quid mihi

faciendum putetis. Id enim consili mihi profecto taciti dabitis quod egomet mihi necessario capiendum intellego. Si utar ad

dicendum meo legitimo tempore mei laboris industriae diligentiaeque capiam fructum; et [ex accusatione] perficiam ut nemo

umquam post hominum memoriam paratior vigilantior compositior ad iudicium venisse videatur. Sed in hac laude industriae meae

reus ne elabatur summum periculum est. Quid est igitur quod fieri possit? Non obscurum opinor neque absconditum. Fructum istum

laudis qui ex perpetua oratione percipi potuit in alia tempora reservemus: nunc hominem tabulis testibus privatis publicisque

litteris auctoritatibusque accusemus. Res omnis mihi tecum erit Hortensi. Dicam aperte: si te mecum dicendo ac diluendis

criminibus in hac causa contendere putarem ego quoque in accusando atque in explicandis criminibus operam consumerem; nunc

quoniam pugnare contra me instituisti non tam ex tua natura quam ex istius tempore et causa [malitiose] necesse est istius modi

rationi aliquo consilio obsistere. Tua ratio est ut secundum binos ludos mihi respondere incipias; mea ut ante primos ludos

comperendinem. Ita fit ut tua ista ratio existimetur astuta meum hoc consilium necessarium.

  • Latino
  • Verrinae di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti