Quo me tandem animo fore putatis si quid in hoc
ipso iudicio intellexero simili aliqua ratione esse violatum at commissum? cum planum facere multis testibus possim C. Verrem
in Sicilia multis audientibus saepe dixisse “se habere hominem potentem cuius fiducia provinciam spoliaret: neque sibi soli
pecuniam quaerere sed ita triennium illud praeturae Siciliensis distributum habere ut secum praeclare agi diceret si unius anni
quaestum in rem suam converteret; alterum patronis et defensoribus traderet; tertium illum uberrimum quaestuosissimumque annum
totum iudicibus reservaret.” Ex quo mihi venit in mentem illud dicere (quod apud M’. Glabrionem nuper cum in reiciundis
iudicibus commemorassem intellexi vehementer populum Romanum commoveri) me arbitrari fore uti nationes exterae legatos ad
populum Romanum mitterent ut lex de pecuniis repetundis iudiciumque tolleretur. Si enim iudicia nulla sint tantum unum quemque
ablaturum putant quantum sibi ac liberis suis satis esse arbitretur: nunc quod eius modi iudicia sint tantum unum quemque
auferre quantum sibi patronis advocatis praetori iudicibus satis futurum sit: hoc profecto infinitum esse: se avarissimi
hominis cupiditati satisfacere posse nocentissimi victoriae non posse.
- Latino
- Verrinae di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone