Actio Prima, 5 - Studentville

Actio Prima, 5

Nulla res per triennium nisi ad nutum istius iudicata est: nulla res cuiusquam tam patria

atque avita fuit quae non ab eo imperio istius abiudicaretur. Innumerabiles pecuniae ex aratorum bonis novo nefarioque

instituto coactae; socii fidelissimi in hostium numero existimati; cives Romani servilem in modum cruciati et necati; homines

nocentissimi propter pecunias iudicio liberati; honestissimi atque integerrimi absentes rei facti indicta causa damnati et

eiecti; portus munitissimi maximae tutissimaeque urbes piratis praedonibusque patefactae; nautae militesque Siculorum socii

nostri atque amici fame necati; classes optimae atque opportunissimae cum magna ignominia populi Romani amissae et perditae.

Idem iste praetor monumenta antiquissima partim regum locupletissimorum quae illi ornamento urbibus esse voluerunt partim etiam

nostrorum imperatorum quae victores civitatibus Siculis aut dederunt aut reddiderunt spoliavit nudavitque omnia. Neque hoc

solum in statuis ornamentisque publicis fecit; sed etiam delubra omnia sanctissimis religionibus consecrata depeculatus est.

Deum denique nullum Siculis qui ei paulo magis adfabre atque antiquo artificio factus videretur reliquit. In stupris vero et

flagitiis nefarias eius libidines commemorare pudore deterreor; simul illorum calamitatem commemorando augere nolo quibus

liberos coniugesque suas integras ab istius petulantia conservare non licitum est.

  • Latino
  • Epistulae
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti