Le lettere di Cicerone
Epistulae
Actio Prima, 5
Nulla res per triennium nisi ad nutum istius iudicata est: nulla res cuiusquam tam patria atque avita fuit quae non ab eo imperio istius abiudicaretur. Innumerabiles pecuniae ex aratorum bonis novo nefarioque instituto coactae; socii fidelissimi in hostium numero existimati; cives Romani servilem in modum cruciati et necati; homines nocentissimi propter pecunias iudicio liberati; honestissimi […]