Ad Lucilium - liber V - XLVII - Studentville

Ad Lucilium - liber V - XLVII

Versione Tradotta della Lettera 47 dalle Epistulae Morales ad Lucilium

Vis tu cogitare istum, quem servum tuum vocas, ex isdem seminibus ortum eodem frui caelo,

aeque spirare, aeque vivere, aeque mori! Tam tu illum videre ingenuum potes quam ille te servum. Mariana clade multos

splendidissime natos, senatorium per militiam auspicantes gradum, fortuna depressit, alium ex illis pastorem, alium custodem

casae fecit: contemne nunc eius fortunae hominem, in quam transire, dum contemnis, potes. Nolo in ingentem me locum immittere

ed de usu servorum disputare, in quos superbissimi, crudelissimi, contumeliosissimi sumus. Haec tamen praecepti mei summa est:

sic cum inferiore vivas, quemadmodum tecum superiorem velis vivere. Quotiens in mentem venerit, quantum tibi in servum tuum

liceat, veniat in mentem tantumdem in te domino tuo licere. “At ego” inquis “nullum habeo dominum”. Bona aetas est: forsitan

habebis. Nescis qua aetate Hecuba servire coeperit, qua Croesus, qua Darei mater, qua Plato, qua Diogenes? Vive cum servo

clementer, comiter quoque, et in sermonem illum admitte et in consilium et in convictum.

  • Latino
  • Epistulae Morales ad Lucilium
  • Seneca

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti