Agesilao, re e generale valoroso - Studentville

Agesilao, re e generale valoroso

Agesilaus simul atque imperium obtinuerat, Lacedaemoniorum copias in Asiam emisit bellumque Persis fecit, quoniam Artaxerxes, Persarum rex, plurimas vires comparabat et eas in Graeciam mittere optabat. Agesilaus celeriter in Asiam cum Graecis militibus venit, sed regii satrapae sua sententia bellum non exspectabant, quia nullum nuntium de eo acceperant. Tissaphernes, qui peritia atque audacia praefectos regios superabat et summum imperium tum inter eos habebat, ad urbem Spartam legatos miserat qui indutias petiverunt, sed Agesilaus indutias praestitit at simul copias comparavit. Post indutias, barbarus in Cariam, regionem opulentam, totas suas copias contraxerat. At Agesilaus in Phrygiam se vertit eamque diripuit. Magna praeda milites suos locupletavit et Ephesum reduxit, quod ibi officinas armorum instituerat: ita magna industria novum bellum cogitavit apparavitque.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti