Agesilao: un re al servizio della patria - Studentville

Agesilao: un re al servizio della patria

Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedaemonii se numquam refecerunt neque pristinum imperium recuperaverunt, cum interim numquam Agesilaus destitit, quibuscumque rebus posset, patriam iuvare. Nam cum praecipue Lacedaemonii indigerent pecunia, ille omnibus, qui a rege defecerant, praesidio fuit: a quibus magna donatus pecunia patriam sublevavit. Atque in hoc illud in primis fuit admirabile: cum maxima munera ei ab aliis civitatibus conferrentur, quod nihil umquam domum suam contulit, nihil de victu, nihil de vestitu Laconum mutavit. Domo eadem fuit contentus, qua Eurysthenes, progenitor maiorum suorum, erat usus; quam qui intrarat (= intraverat), nullum signum libidinis, nullum luxuriae videre poterat, contra ea plurima (signa) patientiae atque abstinentiae. Sic erat enim instructa ut in nulla re differret cuiusvis civis inopis atque privati.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti