Alcibiade - Studentville

Alcibiade

Alcibiades, Cliniae filius, Atheniensis fuit. Nemo excellentior fuit Alcibiade vel in vitiis vel in virtutibus. Natus in amplissima civitate, omnium aequalium formosissimus fuit, ad omnia aptus (namque imperator fuit summus et mari et terra), disertus, ditissimus, patiens, liberalis, splendidus, non minus in vita publica quam privata. Alcibiadem Pericles educavit, erudivit Socrates. Socerum habuit Hipponicum, omnium Gracorum ditissimus. Postquam robustior fuit, bellum Syracusanis indixit. Cum Athenienses bellum apparabant, nocte Hermae, qui in oppido erant, deiecti sunt: firmissima cecidit suspicio in Alcibiadem, quod et potentior et maior quam privatus erat. Itaque ille patriam reliquit et ab Atheniensibus ad Lacedaemonios defecit.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti