Alessandro si impadronisce di alcune città senza combattere - Studentville

Alessandro si impadronisce di alcune città senza combattere

Alexander, ad vastandam eam regionem Perdicca cum expedita manu misso, partem copiarum Eumeni tradidit, ut is quoque barbaros ad deditionem compelleret; ipse ceteras (copias) ad oppugnandam urbem validam, in quam aliarum quoque urbium confugerant incolae, duxit. Oppidani, missis qui regem deprecarentur, nihilominus bellum parabant; orta seditio in diversa consilia diduxerat vulgus: alii omnia deditione potiora, quidam nullam opem in ipsis esse ducebant. Sed dum nihil in commune consulitur, qui deditionem volebant, apertis portis, hostem recipiunt. Alexander, quamquam belli auctoribus iure poterat irasci, tamen, omnibus venia data et obsidibus acceptis, ad obsidendam proximam deinde urbem castra movit. Obsides ducebantur ante agmen. Quos cum incolae e muris agnovissent, utpote gentis eiusdem, in colloquium convocaverunt. Illi, clementiam Alexandri simulque vim commemorando, ad deditionem eos compulere (= compulerunt); ceteras urbes simili modo domitas in fidem rex accepit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti