Ammirazione e timore per Alcibiade - Studentville

Ammirazione e timore per Alcibiade

Bello Peloponnesio Alcibiadis consilio atque auctoritate Athenienses bellum Syracusanis indixerunt; ad quod gerendum ipse dux delectus est, duo praeterea collegae dati, Nicia et Lamachus. Id cum appararetur, priusquam classis exiret, accidit ut una nocte omnes Hermae, qui in oppido erant Athenis, deicerentur praeter unum, qui ante ianuam erat Andocidis. Itaque ille postea Mercurius Andocidis vocitatus est. Hoc manifestum erat, quod non sine magna multorum consensione saevum facinus actum erat, quia non ad privatam, sed publicam rem pertineret; ideo magnus multitudini timor est iniectus, quia tam repentina vis in civitate exsistebat, quae libertatem populi opprimere posset. Haec suspicio maxime conveniebat in Alcibiadem, et id maxime populum movebat, quod et potentior et maior quam privatus existimabatur. Multos enim liberalitate devinxerat, plures res etiam opera forensi suos reddiderat. Qua re eveniebat ut omnium oculos ad se converteret neque ei par quisquam in civitate poneretur. Itaque non solum Athenienses spem in eo habebant maximam, sed etiam civium
libertati impedimentum verebantur.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti