Lingua Viva 2

Versioni del libro di testo Lingua Viva 2

Abile tattica di Metello in Spagna

Q. Metellus, cum pro consule bellum in Hispania adversus Celtiberos gereret urbemque Contrebiam caput eius gentis viribus expugnare non posset, intra pectus suum multum ac diu consiliis agitatis viam repperit qua propositum ad exitum perduceret. Itinera magno impetu ingrediebatur, deinde alias atque alias regiones petebat: hos obsidebat montes, paulo post ad illos transgrediebatur, cum interim […]

I druidi

In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore, genera sunt duo. Nam plebs paene servorum habetur loco, quae nihil audet per se, nulli adhibetur consilio. Plerique, cum aut aere alieno, aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur, sese in servitutem dicant nobilibus: in hos eadem omnia sunt iura, quae dominis in servo. […]

Alle terme di Baia

Ecce undique me varius clamor circumsonat: nam queror quod supra ipsum balneum habito. Propone nunc tibi omnia genera vocum quae in odium possunt aures adducere: cum fortiores exercentur et manus plumbo graves iactant, cum aut laborant aut laborantem imitantur, gemitus audio, quotiens retentum spiritum remiserunt, sibilos et acerbissimas respirationes; accedit quod, cum in aliquem inertem […]

La battaglia di Canne

Bello Punico secundo L. Aemilius Paulus P. Terentius Varro contra Hannibalem mittuntur Fabioque succedunt, qui abiens ambo consules monuit, ut Hannibalem, callidum et inpatientem ducem, vincerent proelium differendo. Tamen impatientia Varronis consulis factum est ut apud vicum, qui Cannae appellatur in Apulia, pugnaretur amboque consules ab Hannibale vincerentur. In ea pugna tria milia Afrorum pereunt; […]

Il sistema sociale dei Galli

Quoniam ad hunc Commentariorum locum perventum est, non alienum esse videtur de Galliae moribus proponere. In Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis partibusque, sed paene etiam in singulis domibus factiones sunt, earumque factionum principes sunt qui summam auctoritatem habent. Idque eius rei causa antiquitus institutum esse videtur, ne quis ex plebe […]

La festa degli Ambarvalia

Quisquis adest, faveat: fruges lustramus et agros, ritus ut a prisco traditus extat avo. Bacche, veni, dulcisque tuis e cornibus uva pendeat, et spicis tempora cinge, Ceres. Luce sacra requiescat humus, requiescat arator, et grave suspenso vomere cesset opus. Solvite vincla iugis: nunc ad praesepia debent plena coronato stare boves capite. Omnia sint operata deo: […]

La dignità del saggio di fronte al dolore

In hoc flectendi sumus, ut omnia vulgi vitia non invisa nobis, sed ridicula videantur, et Democritus nos iuvet potius quam Heraclitus: hic enim, quotiens in publicum processerat, flebat, ille ridebat; huic omnia quae agimus miseriae, illi ineptiae videbantur. Elevanda ergo omnia et facili animo ferenda sunt: humanius est deridere vitam quam deplorare. Adice quod humanum […]

Un invito in Cilicia

Nuntium optatissimum accepi, te quaestorem in mea provincia factum esse. Spero te diutius mecum fore: magni enim mihi videtur interesse ad eam necessitudinem, quam nobis sors tribuit, consuetudinem quoque accedere. Quod ad me Curius, consobrinus tuus, quod item C. Vergilius, propinquus tuus, familiarissimus noster, de te accuratissime scripsit, ego magni facio eodemque modo magni haberi […]

Auguri di pronta guarigione

Tullius et Cicero s. d. Tironi suo. Septimum iam diem Corcyrae tenebamur, Quintus autem frater et filius eius Buthroti. Solliciti eramus de tua valetudine mirum in modum; nec mirabamur nihil a te litterarum nos accepisse, iis enim ventis istim navigatur, qui si hic etiam essent, nos Corcyrae non sederemus. Cura igitur te et confirma et, […]

Caligola, viaggiatore capriccioso

Imperator Caligula arbitratus est, nisi Germani sponte sua in Romae dicionem venirent, se repente expeditionem contra eos gesturum esse. Neque enim eam distulit, sed legionibus et auxiliis undique excitis, dilectibus ubique acerbissime usus, contracto omnis generis commeatu quanto numquam antea, expeditionem ingressus est. Iter confecit modo tam festinanter et rapide, ut praetorianae cohortes – contra […]

L'inverno, un periodo utile per l'addestramento militare

Postquam indutiarum praeteriit dies, barbarus non dubitans, quod ipsius erant plurima domicilia in Caria et ea regio iis temporibus multo putabatur locupletissima, eo potissimum hostes impetum facturos esse, omnes suas copias eo contraxerat. At Agesilaus in Phrygiam se convertit eamque prius depopulatus est, quam Tissaphernes usquam se moveret. Magna praeda militibus locupletatis, Ephesum ut hiemaret […]

Abitudini di vita degli Unni

Nemo apud Unnos arat nec stivam umquam contingit. Omnes enim sine sedibus fixis, sine ulla lege et ullo victu stabili dispalantur, semper fugientium similes, cum carpentis in quibus habitant. In indutiis longe omnium barbarorum fallacissimi sunt, ad omnem auram spei novae mobiles, nihil non furori tribuentes. Inconsultorum animalium ritu, quid honestum inhonestumve sit penitus ignorant, […]

Timoleonte fa uccidere il fratello

Cum Timophanes, Timoleontis frater, dux a Corinthiis delectus, tyrannidem per milites mercennarios occupare non dubitavisset particepsque regni posset esse Timoleon, tantum afuit a societate sceleris, ut antetulerit civium suorum libertatem fratris vitae. Hac mente fratrem tyrannum interficiendum curavit. Ipse non modo manus non attulit, sed ne aspicere quidem fraternum sanguinem voluit. Nam, dum res conficeretur, […]

Uno scherzo fra amici

Cum Nasica ad poëtam Ennium venisset atque ostium eius pulsare coepisset quaerens magna voce Ennium, ei ancilla dixit poëtam domi non esse, sed Nasica sensit illam domini iussu haec dixisse atque illum intus esse. Paucis post diebus, ad Nasicam Ennius venit atque ianuam pulsare incipit quaerens eum; tum Nasica ex interiore domo exclamat se domi […]

Inizi della guerra civile fra Cesare e Pompeo

Quibus rebus Romam nuntiatis, tantus repente terror invasisse animos civium dicitur, ut cum Lentulus consul ad aperiendum aerarium venisset ad pecuniamque Pompeio ex senatusconsulto proferendam, protinus aperto sanctiore aerario ex urbe profugeret. Caesar enim adventare et iam iamque adesse eius equites falso nuntiabantur. Hunc Marcellus collega et plerique magistratus consecuti sunt. Cn. Pompeius pridie eius […]

I sacerdoti e i loro compiti

Diis aliis alii sacerdotes sunto, omnibus diis pontifices, singulis flamines sunto. Virginesque Vestales, castitate semper servata, in urbe custodiunto ignem foci publici sempiternum. Nostrae religionis sacra, privata et publica, eorumque ritus discuntur per publicos sacerdotes. Eorum autem genera sunto tria: unum quod praeest caerimoniis et sacris, alterum quod interpretatur fatidicorum et vatium effata incognita, quae […]

La teoria e la pratica

Cum Hannibal Karthagine expulsus Ephesum ad Antiochum venisset exsul et invitatus esset ab hospitibus suis ut Peripateticum Phormionem philosophum audiret, cumque is se non nolle dixisset, locutus esse dicitur homo copiosus aliquot horas de imperatoris officio et de omni re militari. Tum, cum ceteri, qui illum audierant, vehementer essent delectati, quaerebant ab Hannibale quidnam ipse […]

I doveri dei giovani

Officia non eadem disparibus aetatibus tribuuntur aliaque sunt iuvenum, alia seniorum: itaque aliquid de hac distinctione dicendum est. Est igitur adulescentis maiores natu vereri exque iis deligere optimos et probatissimos, quorum consilio atque auctoritate nitatur; ineuntis enim aetatis inscitia senum prudentia constituenda et regenda est. Maxime autem haec aetas a libidinibus arcenda est exercendaque in […]

Tipi di lettere

M. Cicero s. d. Curioni Epistularum genera multa esse non ignoras sed unum illud certissimum, cuius causa inventa epistula ipsa est, ut certiores faceremus absentes si quid esset quod eos scire aut nostra aut ipsorum interesset. Huius generis litteras a me profecto non exspectas. Tuarum enim rerum domesticos habes et scriptores et nuntios, in meis […]

Un viaggio… burrascoso

Dignum memoratu est Lichae navis naufragium, in quo et nos implicati sumus. Dum verba facimus et piscibus vescimur, inhorruit mare, nubesque undique adductae obruerunt tenebris diem. Discurrunt nautae ad officia trepidantes, velaque tempestati subducunt. Sed iam vehementes fluctus ventus impulerat, et gubernator, captus pavore, vociferabatur: quo destinaret cursum? quamve spem in salute haberent? Ipse Lichas […]

Richiedi informazioni