Amor filiale e giuramento estorto - Studentville

Amor filiale e giuramento estorto

M. Pomponius tribunus plebis L. Manlium Torquatum apud populum violatae legis et nimiae severitatis accusabat, quod Manlius legitimum dictaturae tempus excesserat et filium, optimae indolis iuvenem, militiae aptum, rustico opere gravabat. Cum tamen adulescens cognovisset patrem in tanta crimina vocari, quam celerrime urbem petivit et ad Pomponii domum venit. Deinde, pietatem in patrem pluris existimans quam legibus obtemperationem, gladium destrinxit et tribunum minis ac terrore compulsum iurare coëgit a Torquati graviore accusatione (se) recessurum esse. Sic Manlius, quo horridiorem patrem habuit, hoc periculo eius laudabilius subvenit. Itaque Pomponius ab accusatione destitit neque fidem frangere voluit: tanti enim erat apud antiquos ius iurandum servare!
Fides data igitur atque pietas maximi momenti fuerunt ne Torquatus iudicium acciperet.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti