La Lingua delle Radici 1

L'asino e il lupo

Olim callidus asinus per pratum errabat, sed repente lupum vidit. Quia fugere non poterat, claudicare incipiebat et flebat. Lupus asino appropinquavit et dixit: «Cur fles?». Ei respondit asinus: «Quia in talo meo spina acuta est et ego ambulare non possum. Amice, mihi succurre et a talo spinam extrahe». Lupus asino credit et succurrit, sed iam […]

Un intervento soprannaturale

Bruttii et Lucani ingentibus viribus Thurios oppugnabant ut eos caperent. Fabricius Luscinus consul praecipuo studio oppidanis auxilium portavit. Belli fortuna anceps erat. Quod Romani copiis equestribus carebant, ad hostium castra non accesserunt neque proelium commissum est. Ex improviso iuvenis, nobili gravitate et singulari magnitudine, Romanorum animos ad virtutem excitavit; scalas arripiens ad hostium castra appropinquavit […]

Triste destino di una ninfa

Nympha eximiae pulchritudinis, cui nomen Echo erat, cum in Iunonem iurgia et contumelias saepe iecisset, maxime divum reginae invisa erat. Itaque Iuno vult tam impudentem loquacitatem coerceri et puellae linguam comprimi. Sic ea, cum verba audiret, ultimam syllabam tantum iterare sciebat. Narcissum, iuvenem vultu mirabilem sed natura difficili, Echo iam diu adamabat. Narcissus autem, solitudinem […]

Speculazioni di uno sciocco

Sempronius, homo rusticus, stultissimus fuit, qua de causa vitam miserrimam egit. Olim in agello thesaurus forte invenit. Mox ad mercatum properavit, ubi equum optimum emit. Equum maioris pretii nemo ex vicinis habebat. At Sempronius in prato vicini pinguem vaccam vidit et statim cogitavit: «Profecto vacca utilior est equo; copiosissimum lac suppeditabit et plurimos vitulos». Sempronius […]

Lupus et Avia

In villa puer varius et ad iram promptus flebat et ab avia severis verbis reprehendebatur: «Lupus, fera belua, pueros malos edit: pervesperi is certe hic erit». Lupus forte post ianuam erat; aviae verba laetus audit et de proxima praeda cogitat. Sub vesperum enim lupus villae appropinquat, praedae avidus. Sed avia puerum perterritum placabat: «Si lupus […]

Lavinia

Rex Latinus in Latio regnans, Amatam in matrimonium duxerat et filiam pulcherrimam genuerat, cui nomen Lavinia fuit. Cum puella adolevisset, Amata Turno, Rutulorum regi, filiam despondit et tempus sollemnibus nuptiis cum eo constituit. Sed, cum in Latium venit Turnus, repentino portento matrimonium impeditum est, quia fata imperaverant ut Lavinia externo duci nuberet. Nam flammae comas […]

L'importanza del materasso

Augustus, cum in villa esset atque iniqu¡ febricul¡ laboraret, noctes inquietas plerumque agebat. Etenim non amplius horas quinque quiescere poterat nec eas continuas, cum somno obesset creberrimus tristisque noctuae cantus; unde fiebat ut nocte ter repente expergisceretur. Sed molestiam cum extenuare non posset, lectorem arcessebat, ut vox legentis submissa aliquando somnum sibi conciliaret. At ne […]

L'astrologo e il contadino

Astrologus transigere nocturnas oras solebat contemplans candidam lunam et astra splendida in caelo. Quare noctu per agros ambulabat neque viam inspiciebat, sed unum caelum. Sed olim fossam apud viam non vidit et in lutum cecidit. Clamabat miser et auxilium petebat. Paulo post miser agricola fessus in parvam casam revenit et querellas astrologi audivit: «Adiuvate me […]

Il mito di Scilla

Tradunt Scyllam, Phorci filiam, formosam nympham fuisse. Glaucus qui e piscatore in deum marinum, squamis obductum, conversus erat, ardenti puellae amore incensus est. Cum autem Scylla, ob deformem Glauci adspectum, amantem renuisset, deus a Circe auxilium petivit. Itaque Circe, maga scelesta et crudelis, venenis inquinavit aequor, ubi nympha corpus abluere solebat. Cum Scylla in medium […]

De scelesto argentario

Pauper agricola haud procul ab argentarii villa tugurium habitabat. Argentarius, homo scelestus, hortulum agricolae vi occupaverat, ut suum fundum posset augere. Agricola igitur, ut agellum reciperet, iniustum vicinum in iudicium vocavit. At argentarius, ut animum iudicis sibi conciliaret, centum nummos aureos ei donavit. Nulla salutis spes agricolae erat, quod ne unum quidem testem inveniebat: omnes […]