Anche un filosofo può essere spiritoso - Studentville

Anche un filosofo può essere spiritoso

Diogenes philosophus, interrogatus num ludos Olympicos spectavisset, respondit: “Spectavi, sed paucos homines vidi. Athletae enim veri homines non videntur, quia non ingenii vires, sed tantum corporis adhibent! Quis inter eos enim dignus laude fuit propter ingenii opera?”. Quidam olim eum interrogavit qua hora prandere opportunum esset. Cui Diogenes respondit: “Si dives es, quotiens cupis; si pauper, quotiens cibum habes!”. Idem philosophus, cum ad urbem Myndum pervenisset, quae magnificas ingentesque portas habebat, etiamsi ipsa exigua esset, eas videns, exclamavit: “Cur portae apertae sunt? Eas claudite, cives, ne urbs evadat!”.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti