Maiorum Lingua B

Testi e traduzioni delle versioni dal libro Maiorum Lingua B

Un'inattesa vittoria sui Sanniti

Cum Romani iam diu ancipiti proelio contra Samnites pugnarent, Papirius dictator Romam rediit ut rursus auspicia peteret et Q.Fabio Rulliano, magistro equitum, praecepit ut locum teneret neque, cum ipse abesset, cum hoste pugnaret. Q.Fabius hoc se facturum (esse)Papirio promisit sed post eius profectionem comperit per exploratores hostium castra sine vigiliis esse, tamquam si nullus Romanus […]

Epaminonda, uomo e comandante esemplare

Difficile est dictu utrum Epaminondas melior vira an dux fuerit. Erat enim modestus, prudens, litterarum ac philosophiae studiosus, peritus belli, fortis manu animoque, adeo veritatis amans, ut ne ioco quidem falsum diceret. Imperium non sibi sed patriae semper quaesivit et pecuniae adeo parcus fuit, ut pauper decesserit atque publico sumptu elatus sit. Neque ab hoc […]

Anche un filosofo può essere spiritoso

Diogenes philosophus, interrogatus num ludos Olympicos spectavisset, respondit: “Spectavi, sed paucos homines vidi. Athletae enim veri homines non videntur, quia non ingenii vires, sed tantum corporis adhibent! Quis inter eos enim dignus laude fuit propter ingenii opera?”. Quidam olim eum interrogavit qua hora prandere opportunum esset. Cui Diogenes respondit: “Si dives es, quotiens cupis; si […]

La pietas degli Sciti

Scytharum pietatis libenter testimonium reddo. Cum Dareus, Persarum rex, cum ingenti exercitu eorum regionem invasisset, Scythae, proelium detrectando atque paulatim recedendo usque ad ultimas regionis partes, nullam occasionem decertandi hostibus dabant. Interrogati deinde a rege per legatos quando finem fugiendi aut quando initium pugnandi facturi essent, Scythae responderunt se nec urbes ullas nec agros cultos, […]

Morte di Nerone

Nuntiata exercituum defectione, Nero se servandi causa Roma fugere statuerat ac quibusdam tribunis centurionibusque imperaverat ut, ad imperatorem tuendum, secum proficiscerentur. Sed, cum alii recusarent, alii tergiversarentur, media nocte, ubi comperit omnes palatii vigilias recessisse, e lecto prosiluit et domos amicorum adiit auxilium refugiumque petiturus. Sed cum omnes ianuas clausas invenisset, in cubiculum suum rediit, […]

Cesare rifiuta le proposte di Pompeo

Caesar, cognita militum voluntate, cum ea legione, quam secum a Gallia duxerat, Ariminum contendit ibique castra posuit. Eo Lucius Caesar adulescens, Pompeii legatus, cum praetore Roscio venit. Ille Pompeii mandata Caesari renuntiavit et eum oravit ne rei publicae noceret et iracundiam suam dimitteret. Eadem fere atque eisdem verbis praetor Roscius egit cum Caesare, qui illis […]

La spada di Damocle

Dyonisius, Syracusarum tyrannus, cum Damocles, unus ex eius adsentatoribus, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum, negaretque umquam beatiorem hominem fuisse, olim ei dixit: <>. Cum se ille cupere dixisset, Damoclem conlocari iussit in aureo lecto, magnificis operibus picto, abacosque complures ornavit argento auroque caelato. Tum ad mensam eximia […]

Due aneddoti... a suon di cetra

Strathonicus Atheniensis, cum quodam die quendam cantantem atque cithara psallentem audivisset, exlamavit: “Huic Iuppiter alterum dedit, alterum negavit!”. Cum aliqui, qui haec verba audiverant, ex eo quaesivissent quidnam Iuppiter illi musico dedisset ac quid negavisset, Strathonicus respondit: “Male sonare deus ei dedit; eidem bene cantare negavit”. Dionysius, Syracusanorum tyrannus, aliquando in convivio musicum quendam cithara […]

De bibliothecis

a)Bibliotheca a Graeca lingua nomen accepit, quod ibi reconduntur libri. Nam biblion «librorum» Latine redditur, theke «repositio». Apud Graecos bibliothecam primus instituit – ut dicunt – Pisistratus, Atheniensium tyrannus, quam deinceps ab Atheniensibus auctam Xerxes, incensis Athenis, evexit in Persas, longoque post tempore Seleucus rursus in Graeciam rettulit. Hinc etiam apud ceteras urbes natum est […]

E' morto l'amico Marcello

Eo die a Marcello digressus eram: ego in Beotiam ibam, ille in Italiam navigaturus erat. Postero die, circiter hora decima, P. Postumius ad me venit et mihi nuntiavit M. Marcellum, collegam amicumque nostrum, post cenae tempus a P. Magio Chilone pugione percussum esse et duo vulnera accepisse, unum in stomacho, alterum in capite. Medicus tamen […]

Un interrogatorio incalzante

Causam tanti delicti proferre non potes, tamen non quaero a te quare patrem Sex. Roscius occiderit, quaero quo modo (eum) occiderit. Ipse percussit an aliis occisionem commisit et per sicarios delictum commisit? Si per sicarios occisionem fecisse dicis, tunc quaero: quos? servos an liberos? Si liberos dicis, quos homines? quomodo eis persuasit? “Pretium dedit” – […]

Tutti siamo utili

Leo quidam, cum statuisset bellum contra homines movere, contionem ominum animalium convocavit et imperavit ut illa concilio interessent quam citissime possent. Animalia statim leoni oboediverunt neque ulla bestia contioni, cui leo ipse praeerat, afuit. Etiam asinus et leprus venerant ut auxilium suum proximo bello ferrent. Quos cum vidit ursus, sic leoni dixit: “Istos, rex, abige: […]

Bisogna prevenire i danni della vecchiaia

Resistendum senectuti est eiusque vitia diligentia compensanda sunt; pugnandum est tamquam contra morborum vim sic contra senectutem; habenda (est) ratio valetudinis, utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis adhibendum ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori solum subveniendum est, sed menti atque animo multo magis; nam mens animusque quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles, […]

Schieramento dell'esercito persiano a Isso

Acies Darei sic instructa erat: Nabarzanes, dux familiarisque regis, equitatu et magno funditorum saggitariorum numero dextrum cornu tegebat. In eodem cornu Thymodes erat, dux peditatus Graecorum, militum mercennariorum. Hoc erat sine dubio robur Darei exercitus, par Macedonicae phalangi. In laevo cornu Aristomedes Thessalus multitudinem barbarorum peditum habebat. Ipsum regem in eodem cornu cum plurimis peditibus […]

Colloquio fra Scipione Africano e Annibale

Notum est secundo Punico bello apud Zamam Hannibalem victum esse a Pubio Cornelio Scipione qui, ob illam victoriam, “Hafricanus” cognominatus est. Tradunt post aliquos annos duo clarissimos duces, Scipionem et Hannibalem, in colloquium venisse et hunc sermonem inter se fecisse. Scipio ex Hannibale quaesivit quem maximum omnium temporum ducem putaret; Hannibal respondit se maximum ducem […]

Chi ha il coraggio di misurarsi con me?

Galli ad tertium lapidem Salaria via trans pontem Anienis castra habebant. Tum eximia corporis magnitudine in vacuum pontem Gallus processit et quantum maxima voce potuit: “Quem nunc – inquit – Roma virum fortissimum habet, procedat agendum ad pugnam, ut nostrum certamen ostendat utra gens bello sit melior”. Diu inter primores iuvenum Romanorum silentium fuit, tum […]

Il prodigio del lago Albano

Cum bello acri et diutino Veientes a Romanis intra moenia compulsi capi non possent, eaque mora non minus obsidentibus quam obsessis difficilis toleratu esset, exoptatae victoriae iter miro prodigio di immortales patefecerunt. Subito enim Albanus lacus neque caelestibus imbribus neque inundatione ullius amnis auctus, solitum modum excessit. Cuius rei explorandae causa legati ad Delphos missi […]

La battaglia di Milazzo

Quinto anno Punici belli, quod contra Afros gerebatur, primum Romani, C.Duilio Cn. Cornelio Asina consulibus, in mari dimicaverunt, paratis navibus rostratis, quas Liburnas vocant. Consul Cornelius fraude deceptus est. Duilius autem, commisso proelio, Carthaginiensium ducem vici, triginta et unam naves cepit, quattuordecim mersit, septem milia hostium cepit, tria milia occidit. Neque ulla victoria Romanis gratior […]

Dov'è la vera felicità?

Socrates, cum esset ex eo quaesitum nonne beatum putaret Archelaum, regis Perdiccae filium, qui tum fortunatissimus putabatur, respondit: “Haud scio; nunquam enim cum eo disputavi et ignoro sitne vir iustus necne”. “Ain tu? putasne te aliter id scire non posse?”. “Puto me hoc uno modo dicere posse num homo vere beatus sit”. “Tu igitur ne […]

Mario dà inizio a una sanguinosa guerra civile

Constat anno sescentesimo sexagesimo secundo ab Urbe condita primum civile bellum Romae commotum esse. Bellum ortum est C. Marii imperii cupiditate, qui cum sexiens consul electus erat. Nam, cum senatus imperium belli contra Mithridatem, ponti regem, qui Asia Achaiaque potitus erat, Sullae tradidisset, Marius adfectavit ut sibi universi exercitus imperium traderetur. Qua re iratus Sulla, […]

Richiedi informazioni