Andarci piano con la fiducia - Studentville

Andarci piano con la fiducia

Magnus lupus gregem assidue sequebatur ,at nullam ovem umquam rapuerat.Pastor tamen magno cum metu eum continenter intuebatur:sed fera quietam et mitem se praestabat.Qua re omnem timorem depossuit pastor.Quadam die,cum in urbem se conferre vellet ,custodiendi gregem munus lupo commisit.Paulo post fidenti animo ad urbem profectus est.At lupus,simul ac pastor discessit, oves mox aggressus est atque pastori maximum damnum intulit.Cum ex urbe pastor rediit,conspecta ovium strage,comam scidit atque diu in summa desperatione fuit.Denique ita locutus est:<<Merito meae stultitiae poenas persolvo.Nam gregis custodiam lupo,magis quam fideli cani committere malui.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti