Annibale in Italia - Studentville

Annibale in Italia

Anno quarto postquam in Italiam Hannibal venerat, Claudius Marcellus consul apud Nolam, Campaniae oppidum, contra Hannibalem pugnaturus erat. Poenorum dux multas Romanorum civitates per Apuliam, Calabriam et Bruttios occupaverat multasque alias occupaturus erat. Simul etiam Philippus, rex Macedoniae, ad eum legatos misit, auxilia promittens contra Romanos, ut ipse1 quoque contra Graecos ab Hannibale auxilia acciperet. Sed Romani, cum Philippi legatos deprehendissent, omnia cognoverunt; igitur ad Macedoniam Marcum Valerium Laevinum miserunt, ad Sardiniam Titum Manlium Torquatum proconsulem. Nam etiam ea regio, ab Hannibale sollicitata, Romanos deseruerat.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti