Annibale sconfigge i Romani al lago Trasimeno - Studentville

Annibale sconfigge i Romani al lago Trasimeno

Hannibal, postquam per Etruriam ad Trasumenum pervenit, castra aperto atque edito loco inter lacum ac montes locavit. Postea, insidias Romanis supervenientibus parare volens, milites levis armaturae post montes circumduxit et equitatum ad fauces saltus inter montes occultavit: reliquam partem exercitus pro castris instruxit. Cum Romanorum copiae, Flaminii consulis ductu, ad lacum pervenerunt, Flaminius, Carthaginiensium castra in patenti campo conspiciens nullamque suspicionem de Hannibalis insidiis concipiens, cum toto exercitu in hostem processit. Hannibal, cum vidit hostem lacu ac montibus clausum et a suis copiis circumfusum, proelii signum dedit: omnes Carthaginienses simul in Romanos impetum fecerunt. Interea improvisa densaque nebula e lacu orta omnia contexit et Romanis, qui in fronte, a sinistro cornu, a tergo ab hostibus invadebantur, a dextro cornu lacu claudebantur, nulla spes salutis fuit, quia densa caligo visum etiamque armorum usum impediebat. In magno tumultu caedes ingens fuit: Flaminius consul quoque, hostium ictibus transfixus, strenue pugnans cecidit, magna militum pars in atroci proelio periit, pauci e caede evaserunt et in montes confugerunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti