Raccolta versioni del libro Maiorum Lingua A
Maiorum Lingua A
Morte di Asdrubale al Metauro
Hannibal, Romanis apud Ticinum et apud Trebiam profligatis, Apenninis montibus superatis, ad Trasumenum lacum descendit et ibi castra posuit. Interea, cum cognovisset Hasdrubalem, fratrem suum, in Hispania a Scipione victum esse, et cum putaret contra se novis pluribusque copiis egere ut Fabio Maximo diutius resisteret, Hasdrubalem ex Hispania in Italiam cum omnibus copiis evocavit. Is, […]
Esemplare fedeltà degli schiavi di Plauzio Planco
Romani saepe maximam suorum servorum fidem laudabant. Inter cetera exempla servorum fidei hoc narratur. Plautius Plancus, homo nobilis sed improbus, cum a suis civibus fenerationis accusatus esset atque damnatus (esset), in longiquum Italiae oppidum in exsilium abiit, ne ab iratis adversariis caperetur. Tum Romanus magistratus milites per totam Italiam misit ut eum investigarent. Domus Plautii […]
Descrizione di Siracusa
Constat Syracusas urbem pulcherrimam Siciliae esse. In urbis amplexu multi sunt portus diversos adîtus habentes sed se in uno exitu coniungentes. Dicunt tam magnam esse hanc urbem, ut ex quattuor urbibus constet. Prima appellatur «Insula», quia ponte iungitur terrae; in ea complures aedes sacrae inveniuntur; in estrema insulae parte fons aquae dulcis est, plenissimus piscium, […]
I Carnùti si ribellano ai Romani
Gallorum concilio convocato, omnes maximae tribus convenerunt. Aliis rebus actis, Carnutes adfirmant se communis salutis causa nullum periculum recusare et promittunt se primi ex omnibus Gallis bellum contra Romanos facturos esse. Postea, collatis militaribus signis, petunt ne, initio belli facto, ab aliis deserantur. Denique, dato iureiurando ab omnibus, qui ad concilium convenerant, Gallorum principes, collaudatis […]
Aneddoti sull'albero di pesco
Ut aliquot scriptores ferunt, persica arbor nomen accepit a Perside, ubi primum reperta est. A Perside Macedones, cum Dareum regem vicissent, in Graeciam novam arborem transtulerunt, ut etiam Graeci eius fructus gustarent; a Graecia translata est in Italiam a Romanis paucis annis post Christum natum. Folium eius est linguae simile, flos subrutilus, fructus foris levi […]
Consigli di Catone
Miserum noli inridere. Alienum noli concupiscere. Nihil arbitrio virium feceris. Nihil temere credideris. Minorem ne contempseris.
Furio Camillo
Contra Veientanos, qui rebellaverant, a senatu missus est Furius Camillus, dictator creatus. Is primum Veientanos in acie vicit, deinde etiam eorum urbem cepit. Veiis captis, cepit et Faliscos, non minus nobilem civitatem. Sed contra Camillum commota est acris invidia, quod – ut milites dicebant – praedam iniuste diviserat; quare accusatus et damnatus, Roma expulsus est. […]
L'imperatore Adriano
Imperator Hadrianus non solum arithmetica, geometria, pictura doctissimus fuit sed etiam poematum et litterarum tam studiosus fuit ut oratione et versu promptissimus esset et in omnibus artibus scientissimus (esset). Etiam armorum et rei militaris tam peritus fuit ut gladiatoria quoque arma tractaret. Ei animus haud simplex fuit: modo severus modo laetus, modo comis modo gravis, […]
Uno scacco dei Galli
Galli ad flumen Axonam contenderunt ibique, vadis repertis, partem suarum copiarum transducere conati sunt ut Romanorum castra expugnarent pontemque interscinderent. Caesar, certior factus de hostium consilio, omnem equitatum et Numidas levis armaturae, funditores sagittariosque trans flumen duxit atque ad hostes contendit. Acrius pugnatum est. Milites Romani, cum hostes impeditos in flumine petivissent, plurimos occiderunt; multitudine […]
L'imperatore Giuliano
Imperator Iulianus ingenti apparatu Persis bellum movit. Nam putabat saluti ac tranquillitati imperii melius esse hostes tam bellicosos in Romanorum dicionem redigere quam ex finibus imperii tantum repellere. Cum modo acerrime modo prudentissime pugnavisset, multa oppida et plura castella Persarum vel in deditionem accepit vel vi expugnavit; cum autem in hostium fines longius processisset castra […]
Cicerone e Catilina
Satis constat in iniquissimis rei publicae temporibus Ciceronis operam permagni fuisse. Nam Cicero, ex oratoribus Romanis longe clarissimus eloquentissimusque, acerrimus libertatis defensor semper fuit et cum cognovisset Catilinam consilia perniciosissima rei publicae cepisse atque consulibus insidias parare, eum aperte oppugnavit. Catilina, elatus vetere et illustri nobilitate sed rei familiaris inopia oppressus, fuit vir magna vi […]
Milziade
Miltiades Atheniensis, ex imperatoribus aetatis suae clarissimus, non solum antiquitate familiae et gloria maiorum, sed etiam morum suorum suavitate et modestia floruit. Nam semper se praebuit studiosissimum communis utilitatis atque tam benevolus et comis erga omnes fuit ut etiam humillimis civibus, auxilium postulantibus, facilem adîtum daret. Cum Persae, qui Graecis bellum intulêrant, extrema aestate in […]
Emilio Paolo e Scipione Emiliano
Scipio Aemilianus, filius Aemilii Pauli, in familiam Scipionum adoptione pervenit. Paulus tam strenuus in bello quam fortis in vita privata fuit. Is enim, dum agit triumphum de Perseo, Macedonum rege – nam cum eo apud Pidnam conflixerat et memorabilem victoriam reportaverat – immaturam mortem duorum filiorum forti ac magno animo tulit. Scipio iam adulescens acri […]
Un'abile azione militare di Labieno, luogotenente di Cesare
Treveri, magnis peditatus equitatusque copiis coactis, Labienum cum una legione, quae in eorum finibus hiemabat, petere parabant. Sed cum duas legiones, a Caesaris missas, venisse cognoscunt, castra ponunt et auxilia Germanorum exspectare constituunt. Labienus, hostium consilio cognito, sperans temeritate eorum fore dimicandi facultatem, quinque cohortes impedimentis praesidio reliquit et cum reliquis peditibus et magno equitum […]
La successione degli imperi universali
Apud rerum scriptores legimus antiquis temporibus Ninum, Assyriorum regem, principem omnes Asiae gentes in suam potestatem redegisse et magnum imperium rexisse; deinde imperium ab Assyriis translatum esse ad Medos, postquam Sardanapalum eorum regem, nimia felicitate mollem ac imbellem factum, Arbaces Medus imperio vitaque privavit. Constat iisdem fere temporibus Lycurgum Lacedaemonium fuisse iustarum legum latorem et […]
Un'arguta battuta
Narrant Aristippum philosophum obviam ivisse Dionysio, Syracusarum tyranno, in via cum satellitibus procedenti et magna voce exclamavisse: «Te oro, Dionysie, ut fratrem meum e vinculis dimittas». Frater Aristippi enim cum paucis civitatis principibus contra tyrannum conspiraverat et, coniuratione patefacta, in carcerem coniectus erat. Sed Dionysius eius preces non audivit neque iter intermisit. Tum philosophus ad […]
Saggezza del re spartano Agesilào
Quia Messenii a Sparta defecerant, Agesilaus, Lacedaemoniorum rex, in eorum fines cum ingenti exercitu pervenit, ut eos in Lacedaemoniorum potestatem rursus redigeret. Cum castra posuisset, praemisit equites ut omnia loca explorarent atque incolarum animos perspicerent. Ii Agesilao renuntiaverunt non solum homines arma arripuisse sed etiam mulieres et senes paratos ad pugnandum esse, ut libertatem suam […]
Il diluvio universale nella tradizione greca
Deucalion, Promethei filius, Thessalorum rex fuit. Is uxorem duxit Pyrrham, filiam Epimethei et Pandorae, quam finxerunt dii primam mulierem. Iuppiter, quod homines magis magisque impii ac imprôbi fiebant, genus humanum delere statuit. Auctore Prometheo, Deucalion, cum arcam exstruxisset et omnia necessaria comparavisset, cum uxore in eam conscendit. Cum Iuppiter de caelo magnos et assiduos imbres […]
Incontentabilità umana
Homo quidam cum, per forum transiens, puerum magna cum desperatione flentem vidisset, appropinquavit ut causam tanti doloris cognosceret atque ei solacium afferret. Itaque e puero quaesivit: «Cur tam desperatus es et tantas lacrimas effundis ut etiam saxa commoveas?». Respondit inter lacrimas puer: «Amisi nummum, quem mater mihi nuper dedit». Tunc homo magnanimus: «Ne fleveris, lacrimas […]
L'imperatore Traiano e la povera vedova
Ulpius Traianus tam iustus ac clemens fuit, ut in numero deorum relatus sit. Olim enim, cum imperator Romam relicturus esset ut bellum contra Dacos duceret cumque iam equum ascendisset ut exercitum recenseret, vidua quaedam, annis doloribusque confecta, ad pedes eius se proiecit et flens eum oravit ut mortem filii iniuste necati vindicaret. Traianus tum, cum […]