Antiche vicende di popoli mediterranei - Studentville

Antiche vicende di popoli mediterranei

Lydus et Thyrrhenus fratres, cum regnarent in Lydia, sterilitate frugum compulsi, sortiti sunt uter cum parte multitudinis patria decederet. Sors Thyrrhenum contigit: per vectus in Italiam et loco et incolis et mari nobile ac perpetuum a se nomen dedit. Tum fere anno octogesimo post Troiam captam, Pelopis progenies, quae omni hoc tempore, pulsis Heraclidis, Peloponnesii imperium obtinuerat, ab Herculis progenie expellitur. Eodem fere tempore, Athenae sub regibus esse desierunt, quarum ultimus rex fuit Codrus. Cum Lacedaemonii gravi bello Atticos premerent respondissetque Pythius, quorum dux ab hoste esset occisus, eos futuros (esse) superiores, deposita veste regia, pastoralem cultum induit, immixtusque castris hostium, de industria rixam ciens, interemptus est. Huius filius Medon primus archon Athenis fuit. Peloponnesii digredientes finibus Atticis Megara, mediam Corintho Athenisque urbem, condidere (= condiderunt). Ea tempestate et Tyria classis, plurimum pollens mari, in ultimo Hispaniae tractu, in extremo nostri orbis termino, in insula circum fusa Oceano, perexiguo a continenti divisa freto, Gades condidit. Ab iisdem post paucos annos in Africa Utica condita est.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti