Antichi re dell'Epiro - Studentville

Antichi re dell'Epiro

nunc, quoniam ad Epiri mentionem veni, de origine regni illius pauca narranda esse mihi videntur.
Primi in ea regione Molosse regnavisse traduntur. Postea Pyrrhus, Achillis filius, in his locis consedit.
Sed hic, cum in templum Iovis venisset, Lanassam, nepotem Herculis, rapuit et violavit; brevique post tempore insidiis Orestae, filii Agamemnonis, Delphis, inter altaria dei, interiit. Successor huic Pielus filis fuisse fertur. Deinde regnum ad Arrybam descendit. Huius filius Neoptolemus fuit, ex quo nati sunt Olympias, mater Alexandri Magni, et Alexander, qui post eam tenuit Epirum et in Italia, in Brutiis, interiit. Traditum est post eius mortem fratrem Aeacidam in regnum successisse, qui, in exilium actus, pyrrhum filium bimum in regno reliquit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Giustino

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti