Antonio, un infame brigante - Studentville

Antonio, un infame brigante

Quid est in Antonio praeter libidinem, crudelitatem, petulantiam, audaciam? Ex iis vitiis totus conglutinatus est. Nihil ingenuum appäret in eo, nihil moderatum, nihil pudens, nihil pudicum. Multa, quae in libera civitate ferenda non sunt, sed nos necessitas ferre coegit, tulimus: etiamne huius impuris latronis feremus taeterrîmum crudelissimumque dominatum? Quid hic iratus faciet, si poterit, qui semper omnibus bonis fuit inimicus? Quae potest pax esse M. Antonio cum senatu? Quo ore vos ille poterit intueri? Quibus oculis vicissim vos illum intueri (poteritis)? Quis vestrum illum non oderit? Quem vestrum ille (non odêrit)? Utrum vos soli illum oderitis an etiam equites Romani qui nos ad libertatem recuperandam excitaverunt, arma flagitaverunt, me una cum populo Romano in contionem vocaverunt? Num hi Antonium diligent et cum his pacem servabit Antonius? Quid ego de universo populo Romano dicere possum, qui bis me una mente atque voce in contionem vocavit ostenditque maximam libertatis recuperandae cupiditatem?

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti