Aristide - Studentville

Aristide

Aristides Atheniensis adeo excellebat abstinentia ut cognomine Iustus appellatus sit. Interfuit bello contra Persas et eius aequitate factum est ut summa imperii a Lacedaemoniis transferretur ad Athenienses. Namque ante id tempus et mari et terra duces erant Lacedaemonii: tum autem et intemperantia Pausaniae, Lacedaemoniorum ducis, et iustitia Aristidis factum est ut omnes fere civitates Graeciae ad Atheniensium societatem se applicarent et adversus barbaros Athenienses duces sibi deligerent. Quo hostes facilius repellerent, Aristides delectus est, qui constitueret quantum pecuniae quaeque civitas daret ad classes aedificandas exercitusque comparandos. Eius arbitrio quadringena et sexagena talenta quotannis collata sunt Delum, ubi commune aerarium esse voluerunt. Quae pecunia postero tempore Athenas translata est. Nullum est certius indicium qua abstinentia Aristides fuerit quam quod in tanta paupertate decessit ut vix reliquerit qui efferretur. Qua re factum est ut filiae eius publice alerentur et, de communi aerario dotibus datis, collocarentur.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti