Astuzia di Annibale - Studentville

Astuzia di Annibale

Cum Romani Hannibalem sibi peri****sum putarent, ad speculandos actus eius legatum in Africam Cn. Servilium mittunt, eique praecipiunt ut, si posset, per aemulos eius interficeret. Sed res Hannibalem diu non latuit, virum quem prudentia numquam defecit, ita ut nullae insidiae imparatum numquam eum deprehenderent. Igitur toto die civibus legatoque Romano se in foro Carthaginiensium ad negotia intentum ostendit, ut eos cinsiluim suum celaret. Adpropinquante autem vespere, servos equum proposcit simulans se, extra urbe equitando reficere velle, quasi eum laboris pertaesum esset. At, cum equum conscendisset, rus suburbanum, quod parvum spatium a mari aberat, protinus petiit. Habebat ibi navem cum remigibus occulto sinu litoris absconditam; erat et grandis pecunia in eo agro praeparata, quae fugam iuvaret. Lectis igitur servis iuvenibus, navem conscendit cursumque ad Antiochum, Syriae regem, dirigit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Giustino

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti