Astuzia di Bruto - Studentville

Astuzia di Bruto

Iunius Brutus, cum a rege Tarquinio avunculo suo omnem nobilitatis indolem excerpi interque ceteros etiam fratrem suum, quod vegetioris ingenii erat, interfectum animadverteret, obtunsi se cordis esse simulavit eaque fallacia maximas virtutes suas texit. Profectus etiam Delphos cum Tarquinii filiis, quos is ad Apollinem Pythium muneribus et sacrificiis honorandum miserat, aurum deo nomine doni clam cavato baculo inclusum tulit, quia timebat ne sibi caeleste numen aperta liberalitate venerari tutum non esset. Peractis deinde mandatis patris, Apollinem iuvenes consuluerunt quisnam ex ipsis Romae regnaturus videretur; at is penes eum summam urbis nostrae potestatem futuram (esse) respondit, qui ante omnes matri osculum dedisset. Tum Brutus perinde atque casu prolapsus, de industria se abiecit terramque communem omnium matrem existimans osculatus est. Quod tam vafre Telluri impressum osculum urbi libertatem, Bruto primum in fastis locum tribuit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti