Attacco al campo dei Tarusati - Studentville

Attacco al campo dei Tarusati

Crassus, prima luce productis omnibus copiis, duplici acie instituta, auxiliis in mediam aciem coniectis, quid hostes consilii caperent, exspectabat. Illi, etsi propter multitudinem et veterem belli gloriam paucitatemque nostrorum se tuto dimicaturos (esse) existimabant, tamen tutius esse arbitrabantur, obsessis viis, commeatu intercluso, sine vulnere victoria potiri. Hoc consilio probato, hostes, productis Romanorum copiis, sese castris tenebant. Hac re perspecta Crassus, cum hostes sua cunctatione nostros milites alacriores ad pugnandum effecissent atque omnium voces audirentur non oportere diutius exspectari quin ad castra iretur, cohortatus suos, omnibus cupientibus, ad hostium castra contendit. Hostes, undique circumventi, desperatis omnibus rebus, se per munitiones deicere et fuga salutem petere coeperunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti