Attacco ateniese a Siracusa - Studentville

Attacco ateniese a Siracusa

Olim Syracusani bellum paraverunt ut in dicionem suam urbs Catina redigeretur; quare a Catinensibus legati Athenas missi sunt ut auxilium peterent. Athenienses, seu studio maioris (di un maggiore. riferito a imperii) imperii, seu metu (per timore) Syracusanae classis, ne Lacedaemoniis illae (quelle. concordato con vires) vires accederent, duces cum classe in Siciliam miserunt. Igitur classis ingens decernitur: creantur duces Nicias et Alcibiades et Lamachus, tantisque viribus Sicilia repetitur ut ipsi terrerentur quibus ( che si spaventavano quegli stessi ai quali) auxilia mittebantur. Brevi autem post tempore Alcibiades ad iudicium revocatus est. Nicias et Lamachus duo (due.riferito a proelia) proelia pedestria secunda faciunt; Syracusani ergo fracti sunt auxiliumque a Lacedaemoniis petiverunt. Ab his (da parte di costoro) mittitur Gylippus, strenuus dux, qui (il quale) opportuna bello loca apud Syracusas occupat; Gylippus duobus proeliis (in due scontri) victus est, sed tertio proelio Athenienses in fugam compulsi sunt atque Syracusae obsidione liberatae (sunt).

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Giustino

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti