Attacco di Cicerone a Catilina - Studentville

Attacco di Cicerone a Catilina

Fortunata vere erit res publica nostra, siquidem hanc sentinam urbis eiecerit! Postquam mehercule unum Catilinam exhauserit, levabitur et recreabitur res publica. Quod enim malum aut scelus fingi aut cogitari potest, quod non ille concepit? Quis in tota Italia veneficus, quis gladiator, qui latro, quis sicarius, qui parricida, quis testamentorum subiector, qui circumscriptor, qui ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest, qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur? Quae caedes per hosce annos sine illo facta est, quod nefarium stuprum non per illum? Iam vero quae umquam in ullo homine tanta iuventutis inlecebra fuit, quanta in illo?

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti