Datame sfugge a un attentato del re Artaserse - Studentville

Datame sfugge a un attentato del re Artaserse

Datames, cum ei nuntiatum esset quosdam sibi insidiari, qui in amicorum erant numero, quibus, quod inimici detulerant, fidem non dedit, tamen experiri voluit, verum falsumne sibi esset relatum. Itaque eo profecturus erat, in quo itinere futuras esse insidias dixerant. Sed elegit corpore ac statura simillimum sui eique vestitum suum dedit atque eo loco se collocare, quo ipse consueverat, iussit; ipse autem ornatu vestituque militari inter corporis custodes iter facere coepit. At insidiatores, postquam in eum locum agmen pervenit, decepti sunt ordine atque vestitu impetumque in eum faciunt, qui Datames suppositus erat. Imperaverat autem iis Datames, cum quibus iter faciebat, ut parati essent facere quod ipsum vidissent. Ipse, ut concurrentes insidiatores animum advertit, tela in eos coniecit. Hoc idem cum universi fecissent, priusquam pervenirent ad eum, quem aggressuri erant, confixi sunt ac conciderunt.

  • Latino
  • Lingua Magistra 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti