Lingua Magistra 2
La guerra contro Pirro
Eodem tempore Tarentinis, qui iam in ultima Italia sunt, bellum indictum est, quia legatis Romanorum iniuriam fecerant. Hi Pyrrum, Epiri regem, contra Romanos in auxilium poposcerunt, qui ex genere Achillis originem trahebat. Is mox ad Italiam venit, tumque primum Romani cum transmarino hoste dimicaverunt. Missus est contra eum consul P. Valerius Laevinus, qui cum exploratores […]
La pietra sacra di Cibele giunge a Roma
Rex Asiae Attalus legatos Romanos comiter acceptos (accolti benevolmente) Pessinuntem (a Pessinunte) in Phrygiam deduxit sacrumque lapidem, quae Mater deum dicebatur ab incolis, tradidit (tradére, consegnare) legatis qui eam deportarent Romam. Praemissus (praemittére, mandare innanzi) ab legatis M. Valerius nuntiavit deae adventum; quaerebatur vir optimus in civitate qui Cybelem rite hospitio (in ospitalità) acciperet: lectus […]
Crimini di Nerone
Nullum adeo necessitudinis genus est, quod Nero non scelere perculit. Antoniam Claudi filiam,recusantem post Poppaeae mortem nuptias suas, quasi molitricem novarum rerum interemit; similiter ceteros aut affinitate sibi aut propinquitate coniunctos;in quibus Aulum Plautium iuvenem, quem cum ante mortem per vim conspurcavisset: «Veniat nunc» inquit«mater mea et successorem meum osculetur» iactans dilectum esse ab ea […]
Consolato e censura di Catone
Consulatum gessit cum L. Valerio Flacco, sorte provinciam nactus Hispaniam citeriorem, exque ea triumphum deportavit. Ibi cum diutius moraretur, P. Scipio Africanus, consul iterum, cuius in priori consulatu quaestor fuerat, optavit eum de provincia depellere et ipse ei succedere neque hoc per senatum efficere potuit, cum quidem Scipio principatum in civitate obtineret, quod tum non […]
Romani famosi: i Fabii e Cincinnato
C. Fabio et L. Virginio consulibus trecenti nobiles homines, qui ex Fabia familia erant, contra Veientes bellum soli susceperunt, promittentes senatui et populo per se omne certamen impletum iri. Itaque profecti, omnes nobiles et qui singuli magnorum exercituum duces esse debebant, in proelio conciderunt. Unus omnino superfuit ex tanta familia, qui propter aetatem puerilem duci […]
Origini di Attico
Titus Pomponius Atticus, ab origine ultima stirpis Romanae generatus, perpetuo a maioribus acceptam equestrem obtinuit dignitatem. Patre usus est diligente et diti in primisque studioso litterarum. Hic, quia ipse amabat litteras, omnibus doctrinis, quibus puerilis aetas impertiri debet, filium erudivit. Erat autem in puero praeter docilitatem ingenii summa suavitas oris atque vocis, ut non solum […]
Attico va ad Atene
Pater mature decessit. Ipse adulescentulus propter affinitatem P. Sulpicii, qui tribunus plebi interfectus est, non expers fuit illius periculi. Namque Anicia, Pomponii consobrina, nupserat Servio, fratri Sulpicii. Itaque interfecto Sulpicio, posteaquam vidit Cinnano tumultu civitatem esse perturbatam neque sibi dari facultatem pro dignitate vivendi, dissociatis animis civium, cum alii Sullanis, alii Cinnanis faverent partibus, idoneum […]
La guerra contro Mitridate
Primum statim impetus belli Bithyniam rapuit, Asia inde pari terrore correpta est, nec cunctanter ad regem ab urbibus nostris populisque descitum est. Aderat, instabat, saevitiam quasi virtutem adhibebat: atrocissimo uno edicto omnes, si in Asia erant Romanae civitatis homines,interfecti sunt. Tum quidem domus, templa et arae, humana omnia atque divina iura violata sunt. Sed hic […]
Silla vince, ma non sconfigge Mitridate
Postquam Sulla domuerat ingratissimos hominum, tamen in honorem mortuorum sacris suis famaeque donavit. Mox cum Euboea atque Boeotia praesidia regis dispulisset, omnes copias uno apud Chaeroniam, apud Orchomenon altero bello dissipavit, statimque in Asiam transgressus ipsum opprimit. Et debellatum foret, nisi de Mithridate triumphare cito quam vero maluisset. Ac tum quidem hunc Asiae statum Sulla […]
È colpevole anche chi non impedisce un reato
Sed iniustitiae genera duo sunt, unum eorum, qui faciunt iniuriam, alterum eorum, qui, si possunt, non propulsant iniuriam ab iis qui facturi sunt. Nam qui iniuste impetum in hominem facit aut ira aut aliqua perturbatione incitatus, is quasi manus inicit socio; qui autem non defendit nec obsistit, si potest, iniuriae, tam est in vitio, tamquam […]
I magistrati e la legge
Si magistratuum auctoritatem exquiramus, hanc esse eorum vim dicamus: praeesse civitati, praescribere recta et utilia et consonantia legibus. Si enim magistratibus leges praesunt, populo praesunt magistratus, vereque dici potest magistratum legem esse loquentem, legem autem (esse) mutum magistratum. Aptissimum porro imperium est ad ius condicionemque naturae, hoc est ad legem: sine imperio nulla domus, nec […]
Spedizione contro i Sènoni
Caesar, nondum hieme confecta, proximis quattuor coactis legionibus, de improviso in fines Nerviorum contendit et, priusquam illi aut convenire aut profugere possent, magno pecoris atque hominum numero capto atque ea praeda militibus concessa vastatisque agris, in deditionem venire atque obsides sibi dare coegit. Celeriter confecto negotio, rursus in hiberna legiones reduxit. Concilio Galliae primo vere, […]
Esempi di schiavi fedeli ed eroici
C. Gracchus, ne in potestatem perveniret inimicorum, qui eum comprehensuri erant, Philocrati servo suo cervices praebuit ut inciderentur. Quas cum ille celeri ictu abscidisset, gladium cruore domini manantem per sua egit praecordia. Euporum alii hunc vocitatum esse existimant: ego de nomine non disputaturus sum, famularis tantum modo fidei robur admiror. Cum C. Plotius Plancus, a […]
I Galli attaccano i Romani
Cimbri, Teutoni atque Tigurini ab extremis Galliae profugi, cum terras eorum inundasset Oceanus, novas sedes toto orbe quaesituri erant et cum exclusissent et Galliam et Hispaniam, in Italiam demigraturi (erant); itaque miserunt legatos in castra Silani, inde ad senatum, putantes Martium populum sibi terras daturum esse quasi stipendium, manibus atque armis suis adhibiturum esse. Sed […]
L'otium non è ansiosa ricerca dei piaceri
Brevissima ac sollicitissima aetas est illorum qui praeteritorum obliviscuntur, praesentia neglegunt, de futuro timent: cum ad extrema venerunt, sero intellegunt miseri tam diu se, dum nihil agunt, occupatos fuisse.Ipsae voluptates eorum trepidae et variis terroribus inquietae sunt subitque cum maximo gaudio sollicita cogitatio: “Haec, quam diu?” Ab hoc affectu reges suam fleverunt potentiam, nec illos […]
Due donne salvano Roma
Sexto decimo anno post reges exactos seditionem populus Romae fecit,quod a senatu atque consulibus premebatur. Tum et ipse sibi tribunos plebis quasi proprios iudices et defensores creavit, ut contra senatum et consules tutus esse posset. Sequenti anno Volsci contra Romanos bellum reparaverunt; victi sunt acie et Coriolos civitatem, quam habebant optimam, perdiderunt. Octavo decimo anno […]
In dubio, pro reo!
T. Caelius Terracinensis, cum cenatus cubitum in idem conclave cum duobus adulescentibus filiis venisset, inventus est mane iugulatus. Cum neque servus reperiretur neque liber ad quem ea suspicio pertineret, duo autem filii, propter cubantes caedis tempore, sensisse se negarent, filii de parricidio accusati sunt. Quid poterat tam esse suspiciosum? Si filii sicarium audivissent, patrem defendissent, […]
Nerone rientra trionfalmente a Roma
Reversus e Graecia Neapolim, quod in ea primum artem protulerat, albis equis introiit disiecta parte muri, ut mos hieronicarum est; simili modo Antium, inde Albanum, inde Romam; sed et Romam eo curru, quo Augustus olim triumphaverat, et in veste purpurea distinctaque stellis aureis chlamyde coronamque capite gerens Olympiacam, dextra manu Pythiam, praeeunte pompa ceterarum cum […]
Una lettera che invita al perdono
C. PLINIUS SABINIANO SUO SALUTEM DICIT Te iracundia ardente, officiosus libertus tuus ad me venit et advolutus pedibus meis tam flevit ut meam misericordiam commoveret. Multum rogavit et multum etiam tacuit, denique fecit mihi fidem paenitentiae et adeo fidem ei habeo ut veniam eius delicti a te petam. Ira flagras, scio, et ira flagras merito, […]
Confronto tra storia greca e romana
Solonem accepimus, unum ex illo numero sapientium, Atheniensium leges scripsisse,Tarquinio Prisco Romae regnante, anno regni tricesimo tertio. Servio autem Tullio regnante, Pisistratus Athenis tyrannus fuit, Solone exulante sponte sua. Postea Pythagoras Samius in Italiam venit, Tarquini filio regnum obtinente. Eodem tempore Athenis occisus est ab Harmodio et Aristogitone Hipparchus, Pisistrati filius. Ducentesimo deinde et sexagesimo […]