Attivismo di Cesare ed efficienza del suo esercito - Studentville

Attivismo di Cesare ed efficienza del suo esercito

Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum proponendum (erat), quod erat insigne cum ad arma concurri oporteret, signum tuba dandum, ab opere revocandi milites, qui paulo longius aggeris petendi causa processerant, acies instruenda, milites cohortandi. Quarum rerum magnam partem temporis brevitas et incursus hostium impediebas His difficultatibus duae res erant subsidio: scientia atque usus militum qui, superioribus proeliis exercitati, quid fieri oporteret sciebant et quod singuli legati, rei militaris periti, propter propinquitatem et celeritatem hostium Caesaris imperium non exspectabant sed per se, quae opportuna videbantur, administrabant.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti