Attività colonizzatrice dei Greci - Studentville

Attività colonizzatrice dei Greci

Athenienses colonos in insulam Euboeam miserunt et Chalcidem et Eretriam occupaverunt. Lacedaemonii in Asia Magnesiam constituerunt. Chalcidenses Cumas in Italia condiderunt; post longum intervallum temporis pars Cumarum civium Neapolim condidit. Et Cumae et Neapolis clarae urbes fuerunt nobilitate originis atque amoenitate locorum et semper amicitiam cum Romanis servaverunt. Neapolitani patrios mores diutius retinuerunt, Cumani a Samnitibus, gente finitima fera et bellicosa, subacti sunt et priscam vitae consuetudinem paulatim mutaverunt. Multitudo Graecae iuventutis ob abundantiam hominum et rerum inopiam novas sedes quaesivit et in Asiam se effudit. Nam Iones Atticam reliquerunt et magnam partem regionis maritimae, quae Ionia appellata est, occupaverunt urbesque condiderunt Ephesum, Miletum, Colophonem, Clazomenas, Phocaeam; etiam multas insulas in mari Aegaeo occupaverunt, Samum, Chium, Andrum, Tenum, Parum, Delum. Aeoles quoque post longos errores in Asiam pervenerunt et urbes condiderunt, Smyrnam, Cymem, quae in ora maritima sunt, et Mytilenem aliasque urbes, quae in insula Lesbo sunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti