Attività politica e letteraria di Catone - Studentville

Attività politica e letteraria di Catone

Cato aedilis plebis factus est cum C. Helvio. Consulatum gessit cum L. Valerio Flacco; sorte provinciam nactus Hispaniam citeriorem, ex ea triumphum deportavit. Ibi cum diutius moraretur, P. Scipio Africanus consul voluit eum de provincia repellere et ipse ei succedere, neque hoc per senatum efficere potuit. Qua ex re iratus senatui, consulatu peracto, privatus in urbe mansit. Cato, censor cum eodem Flacco factus, severe praefuit ei potestati.
Ab adulescentia confecit orationes. Senex historias scribere instituit, quarum sunt libri septem. Primus continet res gestas regum populi Romani, secundus et tertius unde quaeque civitas Italic orta sit, ob quam rem omnes (libros) <> videtur appellavisse. In quarto autem bellum Punicum est primum, in quinto secundum. Reliqua bella persecutus est usque ad praeturam Ser. Galbae, qui diripuit Lusitanos: atque horum bellorum duces non nominavit. In eisdem (libris) exposuit quae in Italia aut fierent aut viderentur admiranda.

  • Latino
  • De viris illustribus (Catone) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti