Bisogna prevenire i danni della vecchiaia - Studentville

Bisogna prevenire i danni della vecchiaia

Resistendum senectuti est eiusque vitia diligentia compensanda sunt; pugnandum est tamquam contra morborum vim sic contra senectutem; habenda (est) ratio valetudinis, utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis adhibendum ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori solum subveniendum est, sed menti atque animo multo magis; nam mens animusque quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute. Corpus quidem exercitationum defatigatione ingravescit, mens animusque autem se exercendo levantur. Quattuor robustos filios, quinque filias, magnam domum Appius Claudius regebat et caecus et senex: intentum enim animum tamquam arcum habebat nec succumbebat senectuti; tenebat non solum auctoritatem, sed etiam imperium in suos; eum metuebant servi, verebantur liberi, carum omnes habebant. Ita enim senectus honesta est habenda si, se ipsa defendendo, nemini emancipata est.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti