Brutus 262 - Studentville

Brutus 262

Tum Brutus: orationes quidem eius mihi vehementer probantur.

compluris autem legi; atque etiam commentarios quosdam scripsit rerum suarum. Valde quidem, inquam, probandos; nudi enim sunt,

recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta. sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent qui vellent

scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui volent illa calamistris inurere: sanos quidem homines a scribendo

deterruit; nihil est enim in historia pura et inlustri brevitate dulcius.

  • Latino
  • Brutus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti