Bucefalo, il cavallo di Alessandro Magno - Studentville

Bucefalo, il cavallo di Alessandro Magno

De hoc equo dignum memoria est quod cum ornatus erat armatusque ad proelium, numquam se ab alio, nisi a rege, inscendi passus est. Equus, cui nomen Bucephalus erat, semper Alexandrum comitatus est et nullo alio equo Macedonum rex uti in pugna voluit. Narrant Bucephalum vitam ipsam regis servavisse: Alexander enim, bello Indico, posquam in eo insidens multa et clara facinora fecerat quae hostes ipsi mirati sunt, incaute se in turba hostium immisit, nimis viribus suis confisus; cum autem hostes regem solum et procul a suius conspicati sunt, contra eum multa tela et sagittas coniecerunt ut eum interficerent. Rex incolumis mansit, equus, contra, multis telis vulneratus est; qui tamen, etsi altis vulneribus in cervice atque in latere perfossus erat, moribundus et quasi exanimis, e mediis hostibus regem vivacissimo cursu inter suos rettulit. Postquam dominum suum in tuto collocavit, concidit et animam exspiravit. Tum rex Alexander, adepta victoria, oppidum in iisdem locis condidit idque, ob equi honorem, <> appellavit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti