Caracalla elimina il fratello Geta - Studentville

Caracalla elimina il fratello Geta

Imperator Marcus Aurelius Antoninus, qui Caracallae nomen accepit a vestimento demisso usuque ad talos, iuvenis ingenio malo pravoque fuit. Post patris mortem in castra praetoria pergens apud milites de Geta fratre multas querelas et criminationes edidit: “Frater meus vicem amori fraterno numquam reddidit, immo mihi (dat., a me) graves insidias semper paravit”. Itaque Geta, falso insimulatus, a militibus praetorianis in matris complexu occisus est. Caedis auctoribus Caracalla, publice gratias agens, stipendium auxit. Sed milites in castris apud Albam Getae necem aegre ferentes, dictitabant: “Nos omnes fidem et Caracallae et Getae, Severi liberis, promiseramus; ideoque utrique fidem servare debemus”. Itaque portae clausae sunt et imperator in castra admissus non est, donec magnitudine stipendii militium animos placavit, atque inde Romam rediit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti