Carme 65 - Studentville

Carme 65

Etsi me assiduo confectum cura dolore
sevocat a

doctis, Ortale, virginibus,
nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
mens animi, (tantis fluctuat ipsa malis

namque mei nuper Lethaeo in gurgite fratris
pallidulum manans alluit unda pedem,
Troia Rhoeteo quem subter litore

tellus
ereptum nostris obterit ex oculis.
Alloquar ,audiero numquam tua facta loquentem,
numquam ego te, vita frater

amabilior,
aspiciam posthac? at certe semper amabo,
semper maesta tua carmina morte canam,
qualia sub densis

ramorum concinit umbris
Daulias, absumpti fata gemens Ityli)
sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto
haec

expressa tibi carmina Battiadae,
ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis
effluxisse meo forte putes animo,
ut

missum sponsi furtivo munere malum
procurrit casto virginis e gremio,
quod miserae oblitae molli sub veste locatum,

dum adventu matris prosilit, excutitur,
atque illud prono praeceps agitur decursu,
huic manat tristi conscius ore

rubor.

  • Latino
  • Carmina di Gaio Valerio Catullo
  • Catullo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti