Cassandra profetizza la caduta di Troia - Studentville

Cassandra profetizza la caduta di Troia

Cassandra, Priami Troianorum regis filia, Apollinis sacerdos, numinis dono, futurum praesentiebat. Magnum igitur bellum inter Troianos et Graecos exarserat, cum Cassandra patriae estremam ruinam atque cladem suis civibus praenuntiavit, at frustra; Troiani enim Cassandrae verbis non crediderunt et tunc quoque, in extremo discrimine, futuram victoriam cupiebant. Post multos annos Graeci civitatem ceperunt, at non armis, sed dolo. Ulixes enim equum ligneum construxerat in quo multi Graeci viri se occultaverant. Postquam Troiani equo urbis ianuas aperuerant et in arce tamquam donum deae Minervae cum collocaverant, nocte ex equi alveo Ulixes et Graeci descenderunt, in oppidum irruerunt, portas Graecis aperuerunt. Ut Graecorum milites Troiam occupaverunt, incendiis vastaverunt et miseros incolas interfecerunt. Troia et Cassandra memorabuntur donec Homeri carmina legentur.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti