Catilina: un mostro di malvagità - Studentville

Catilina: un mostro di malvagità

Quid est Catilina? Num dubitas id, me imperante, facere quod iam tua sponte faciebas? Exire ex urbe iubet consul hostem. Interrogas me num in exsilium? Non iubeo, sed, si me consulis, suadeo.
Quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe delectare possit, in qua nemo est, extra istam coniurationem perditorum hominum, qui te non metuat, nemo qui non oderit? Quae nota domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est? Quod privatarum rerum dedecus non haeret in fama? quae libido ab oculis, quod facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore afuit? Cui tu adulescentulo, quem corruptelarum inlecebris irretisses, non aut ad audaciam ferrum aut ad libidinem facem praetulisti? Praetermitto ruinas fortunarum tuarum, quas omnes impendere tibi proximis Idibus senties; ad illa venio, quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam salutemque pertinent.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti