Cato 1 - Studentville

Cato 1

[1] M. Cato, ortus municipio Tusculo adulescentulus,

priusquam honoribus operam daret, versatus est in Sabinis, quod ibi heredium a patre relictum habebat. Inde hortatu L. Valerii

Flacci, quem in consulatu censuraque habuit collegam, ut M. Perpenna censorius narrare solitus est, Romam demigravit in foroque

esse coepit. [2] Primum stipendium meruit annorum decem septemque. Q. Fabio M. Claudio consulibus tribunus militum in Sicilia

fuit. Inde ut rediit, castra secutus est C. Claudii Neronis, magnique opera eius existimata est in proelio apud Senam, quo

cecidit Hasdrubal, frater Hannibalis. [3] Quaestor obtigit P. Africano consuli; cum quo non pro sortis necessitudine vixit:

namque ab eo perpetua dissensit vita. [4] Aedilis plebi factus est cum C. Helvio. Praetor provinciam obtinuit Sardiniam, ex

qua, quaestor superiore tempore ex Africa decedens, Q. Ennium poetam deduxerat; quos non minoris aestimamus quam quemlibet

amplissimum Sardiniensem triumphum.

  • Latino
  • De viris illustribus (Catone) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti