Cato 3 - Studentville

Cato 3

[1]In omnibus rebus singulari fuit industria: nam et agricola sollers et peritus iuris consultus et

magnus imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit. [2] Quarum studium etsi senior arripuerat, tamen tantum

progressum fecit, ut non facile a reperiri possit neque de Graecis neque de Italicis rebus, quod ei fuerit incognitum. [3] Ab

adulescentia confecit orationes. Senex historias scribere instituit. Earum sunt libri VII. Primus continet res gestas regum

populi Romani: secundus et tertius, unde quaeque civitas orta sit Italica; ob quam rem omnes Origines videtur appellasse. In

quarto autem bellum Poenicum est primum, in quinto secundum: atque haec omnia capitulatim sunt dicta. [4] Reliquaque bella pari

modo persecutus est usque ad praeturam Servii Galbae, qui diripuit Lusitanos; atque horum bellorum duces non nominavit, sed

sine nominibus res notavit. In eisdem exposuit, quae in Italia Hispaniisque aut fierent aut viderentur admiranda. In quibus

multa industria et diligentia comparet, nulla doctrina. [5] Huius de vita et moribus plura in eo libro persecuti sumus, quem

separatim de eo fecimus rogatu T. Pomponii Attici. Quare studiosos Catonis ad illud volumen delegamus.

  • Latino
  • De viris illustribus (Catone) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti