Cavillose interpretazioni del diritto - Studentville

Cavillose interpretazioni del diritto

Exsistunt etiam saepe iniuriae quae ex malitiosa iuris interpretatione oriuntur. Quo in genere peccavit ille qui, cum triginta dierum indutiae cum hoste essent factae, noctu populabatur agros, quod dierum indutiae essent pactae, non noctium. Eodem modo non est probandus noster Q. Fabius Labeo qui arbiter Nolanis et Neapolitanis de finibus a senatu missus erat et, cum ad locum venisset, cum utrisque separatim locutus est, ne cupide quid agerent atque ut regredi quam progredi mallent. Id cum utri que fecissent, aliquantum agri in medio relictum est, quod ille populo Romano adiudicavit. Fabius Labeo illorum fines sic ut ipsi dixerant terminavit, sed decipere hoc quidem est, non iudicare.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti