Cesare è contrario alla pena di morte per i Catilinari - Studentville

Cesare è contrario alla pena di morte per i Catilinari

D. Silanum, virum fortem atque strenuum, certo scio quae dixerit studio rei publicae dixisse neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias exercere: eos mores eamque modestiam viri cognovi. Verum sententia eius mihi non crudelis – quis enim credat aliquid in tales homines crudele fieri posse? -, sed aliena a re publica nostra videtur. Nam profecto aut metus aut iniuria te subegit, Silane, consulem designatum, genus poenae novum decernere. De timore cur disseram? Supervacaneum est, cum praesertim diligentia clarissimi viri consulis tanta praesidia sint in armis. De poena equidem aliquid dixerim, id est in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse et eam cuncta mortalium mala dissolvere; nemo existimaverit ultra eam neque curae neque gaudio locum esse. Sed, per deos inmortales, quam ob rem in sententiam non addidisti ut prius verberibus in eos animadverteretur? An quia lex Porcia vetat? At aliae leges item condemnatis civibus non animam eripi, sed exsilium permitti iubent. An quia gravius est verberari quam necari? Id sit verum sane: quid autem acerbum aut nimis grave est in homines tanti facinoris convictos? At aliquis me reprehendat quod Catilinarios ego dimissurus sim? Minime. Sed ita censeo: publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos et in exsilium eiciendos esse.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti