Cesare e i Bellovaci - Studentville

Cesare e i Bellovaci

Bellovaci, interfecto Correo, amisso equitatu et fortissimis peditibus, cum adventare Romanos existimarent, concilio repente convocato, conclamant legati obsidesque ad Caesarem mittantur. Hoc omnibus probato consilio, mittunt ad Caesarem legatos petuntque ut ea poena sit contentus hostium, quam si sine dimicatione inferre integris posset, pro sua clementia atque humanitate numquam profecto esset illaturus. Adflictas opes equestri proelio Bellovacorum esse; delectorum pedîtum multa milia interisse, vix refugisse nuntios caedis. Magnum tamen in tanta calamitate Bellovacos eo proelio commodum esse consecutos, quod Correus auctor belli concitator multitudinis esset interfectus; numquam enim senatum tantum (potuisse) in civitate illo vivo quantum imperitam plebem potuisse.
Haec orantibus legatis commemorat Caesar: eodem tempore superiore anno Bellovacos ceterasque Galliae civitates suscepisse bellum; pertinacissime hos ex omnibus in sententia permansisse neque ad sanitatem reliquorum deditione esse perductos. Scire atque intellegere se causam peccati facillime mortuis delegari. Neminem vero tantum pollere ut invitis principibus, resistente senatu, omnibus bonis repugnantibus, infirma manu plebis bellum concitare et gerere posset; sed tamen se contentum fore ea poena quam sibi ipsi contraxissent.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti