Cesare e Pompeo si scontrano a Farsalo - Studentville

Cesare e Pompeo si scontrano a Farsalo

Milites nostri cursum represserunt et ad medium fere spatium constiterunt, ut inconsumptis viribus appropinquarent, deinde pila miserunt et gladios strinxerunt. Pompeiani autem tela exceperunt, legionum impetum sustinuerunt et ordines conservaverunt. Eodem tempore equites a sinistro Pompeii cornu universi procucurrerunt: eorum impetum equites nostri non sustinuerunt. Quoniam paulum loco se moverunt et cesserunt, Pompeii equites turmatim se explicare et copias nostras a latere aperto circumdare coeperunt.
Cum Caesar hoc animadvertisset, aciei quartae signum dedit. illa celeriter procucurrit infestisque signis tanta vi in Pompeii equites impetum fecit, ut eorum nemo consisteret: omnes non solum loco excederunt, sed protinus quia fuga incitabantur, montes altissimos petiverunt. Omnes sagittarii et funditores sine praesidio occisi sunt.

  • Latino
  • Intellege et Verte
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti