Cesare medita di organizzare una spedizione oltre il Reno - Studentville

Cesare medita di organizzare una spedizione oltre il Reno

Germanico bello confecto, multis de causis Caesar statuit sibi Rhenum esse transeundum. Quarum illa fuit iustissima, quod, cum videret Germanos tam facile impelli ut in Galliam venirent, suis quoque rebus eos (= Germanos) timere voluit, cum intellegerent et posse et audëre populi Romani exercitum Rhenum transire. Accessit etiam quod illa pars equitatus Usipetum et Tenctherorum, quam supra commemoravi se trans Rhenum in fines Sugambrorum receperat seque cum his coniunxerat. Ad quos cum Caesar nunzio misisset, qui postularent eos, qui sibi Galliaeque bellum intulissent, sibi dederent, responderunt populi Romani imperium Rhenum finire; Ubii autem, qui uni ex Transrhenanis ad Caesarem legatos miserant, amicitiam fecerant, obsides dederant, magnopere orabant ut sibi auxilium ferret, quod graviter ab Suebis premerentur; vel si id facere occupationibus rei publicae prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret; id sibi ad auxilium spemque relîqui temporis satis futurum (esse).

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti